Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Multo gravior et Melliceftsi longe superstes erat congregatio per Paridem, archiepiscopum Salisburgensem, 1641 facta, quae academia Salisburgensi a Benedictinis gubernata continebatur. Iam pridem multi vires ordinis, si communi quodam vinculo coniungerentur, auctum iri sibi persuaserunt. Eandem sententiam secuti abbates Fuldensis et Cremifanensis id contenderunt, ut omnia Germaniae monasteria uni generali ordinis subessent et eadenv disciplina usi viribus conlatis impetus adversariorum imprimis religioni evangelicae addictorum repellerent. Quod ut fieri posset, auctoritate apostolica et imperiali Ratisbonae i63o consilium legatorum Sueviae, Bavariae, Salisburgi, Austriae monasteriorum habitum est, in quo capitulum generale adhibitis omnibus abbatibus decernebatur. Sed hi conatus, cum quidam episcopi, in his Constantiensis et Augustanus iis resisterent, inriti facti sunt. Propterea Paris, ut suae dioecesis monasteria societatem inirent, constituit, id quod abbates laeti acceperunt. In primo capitulo ordinis, quod in monasterio ad s. Petrum 1641 habitum est, Albertus III., eiusdem monasterii abbas, visitator generalis electus est. Huic congregationi praeter monasterium ad s. Petrum, Admontense, Lambertinum, Arnoldsteinense, Ossiachense, Sanpaulense, Michaelburanum, Fiechtum, Mariaeinontanum et monialium coenobia, Gössium, ad s. Georgium ad Längsee, Nonnbergense se adiunxerunt. Ne Austriae quidem monasteria ab hac congregatione aliéna erant, cum ipsa quoque studiis academiae in dies crescentis incensa essent x). Ita ordo ex his quoque procellis, quibus maiores non saevierunt, quamquam nonnullae abbatiae obrutae erant, tamen ad incolumitatem pervenerat. Mox rem suam strenue gerere coepit. Neque defuerunt magni abbates, qui opus inceptum persequebantur. Ex quibus digni sunt, qui nominatim adferantur, Augustinus (1608 ad 162g) et qui ei successerunt, imprimis Ioannes XI. (1669—1683) ad Scotos Vindobonenses, Davidius Corner (i63i — 1648) et Godofredus Bessel, magnus historicus, (1714—1749) Gottvicenses, Valentinus (1637— 167 5), Gregorius (1679—1700), Bertoldus (1700 —1739) Mellicenses, Casparus (1Ó10— 1627), Gabriel (1648 —1674), qui alter fundator adpellatur, Benedictus (1687 — I7 I4) Seitenstettenses, Romanus (1681—1699) et Raimundus (1681 —1715), qui Tyhan abbatiam Hungaricam a Leopoldo I. imperatore acceperat, Altenburgenses, Antonius (I6I5 — 1642) Garstensis, Rupertus I. (1678—1708) Gluniacensis, Alexander (1601 —1612), Antonius (1613-—i63g) propter mérita ad dignitatem episcopalem evectus Cremifanenses, Gotthardus (1725 —1735) Lambacensis, Maurus (i683 — 1697) Lunaelacensis, Iosephus (1696 —1713) Michaelburanus, Albertus III.