Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
immerito prima congregatio Mellicensis nominatur, quamquam propria congregationis nota ac forma deest *). Industria ordinis iterum excitata aedificandis ecclesiis, exstruendis parochiis, studio litterarum colendo conspiciebatur , quamquam aliquid virium subductum erat, cum Oberburgum a "Friderico IV. imperatore 1463 ad episcopatum Lubianum adiungeretur 2) et Millstadtium ab eodem imperatore Summi Pontificis voluntate 1469 ordini equestri sancti Georgii recens instituto concederetur 3). Atque etiam in Hungaria bulla Honorii III. Papae capitula ordinis generalia 1223 inducta sunt primumque eodem anno in monasterio de Madocsa Colocensis dioecesis habitum est. Sed haud ita multo post Studium hoc praeclarum aspere interruptum est. Manus barbarae Mongolorum 1241 duce Batu Hungáriám ingressi exercitu Belae IV. regis ad Saio flumen victo agros omni clade belli pervastarunt. Multa monasteria eversa sunt, quorum nonnulla resurrexerunt, alia nunquam ex ruina se erexerunt 4). Contra montem Pannoniae quoque barbari progressi erant; neque tamen monasterium ab Uria abbate et fratribus animo forti defensum capere potuerunt s). Verum tamen superstitibus quoque monasteriis propter temporum atrocitatem vitia obrepserant repugnantia spiritui s. Benedicti. In hoc tempore mons sacer Pannoniae iterum incunabula quasi ordinis factus est. Favus enim eius abbas decreto Alexandri IV. Summi Pontificis 1256 potestatem accepit „très abbates Benedictinos ordinis zelum habentes cum consilio et consensu capituli generalis elig-endi et cum J) Etiam ex remotis terris monachi Mellicium convenerunt, ut eius coetui adgregarentur aut vitam cognoscerent. Huic congregationi se adiunxerunt Gottwigium, Scoti Vindobonenses, Altenburgum, Cellae Marianae, Garstenium, Seitenstadium, Gluniacum, Cremifanum, Lambachium, Admontes, Sanlambertinum, Arnoldsteinium, Ossiachium, Sanpaulense, Michaelburanum, Lunaelacus, s. Georgii mons, Mariaemontanum, Constantium, Dekingense, Elhingense, Wiblingense, Ebersbergense, ac! s. Emmeranum, Ennsdorfense, Ettalense ad s. Crucem, Hirsaugia, ad s. Magnum de Füssen, Mallersdorfense, Neresheimense, Altahium Inferius et Superius, Ochsenhusanum , Ottoburanum, Reichenbachium, Seon, Tegernsee, ad s. Udalricum et Afram Augustae Vindelicorum, ad s. Vitum, Weihenstephenense, Odenheim, Brevnovium, Trebiacum, Bela, Csanad, Mons Pannoniae, Tyniec. Keiblinger 1. c. Cf. Schramb, Chronicon Mellicense. 2) Muchar, Geschichte der Steiermark. 3) Hohenauer, Kirchengeschichte von Kärnten. Quamquam Mongoli multa monasteria populati sunt, tamen unara abbatiam b. Mariae de Curru certo scimus. 5) Czinar 1. c. I.