Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
fuit vigilantia, ut (1275) dignus haberetur, qui episcopus Lavantinus consecraretur. Etiam, qui succedebant, imprimis Weriandus abbas vestigia eius premere studuerunt x). In Carinthia monachorum Salisburgensium opera etiam nova praepositura Wietingii constituta est 2). Ut in reliquis partibus provinciáé Salisburg-ensis ita etiam in Tiroli Benedictini officio suo strenue fungebantur, quam vis vires eorum debilitarentur. India plus 450 annis post quam condita erat, 1142 in collegiatum transformata est 3) et Benedictini s. Laurentii Tridentini 1235 circiter domum antiquam ordini s. Francisci nuper orto concesserunt 4). Nihilo minus monachi opus suum persecuti sunt. Incolae montis s. Georgii amoenam vallem Achen, quam 1112 circiter dono. acceperant, colere coeperunt et Fiecht, oppidum nunc opulentum in radicibus montis situm, eorum sudori originem debet 5). Eosdem vero disciplinae reguláris tenaces fuisse, multa bénéficia ab episcopis Brixinensibus iis conlata documento sunt ; atque Conradus episcopus Tridentinus i2o5 sedem ibi conlocavit 6). Neque his inferiores erant monachi Mariaemontani, quamvis a tutoribus graviter vexarentur adeo, ut Hermannus abbas intrepidam defensionem monasterii 1304 capite lueret 7). Similiter incolae Augiae maioris in colendis iugis montium Brigantinorum defixi erant ibique complures parochias ut Alberschwende, Andelsbuche, Lingenau cett. condiderunt 8). Exeunte vero saeculo decimo quarto hoc Studium elanquescere et menti malae ac pravae locum dare coepit. Schisma triste, quo viscera ecclesiae Dei dilacerabantur, et certamina crebra, quae ab 1379 propter partitiones terrarum inter principes Habsburgenses exarserant, etiam congregationibus regularibus fraudi fuerunt. Aliud quoque accessit. In plurimis monasteriis fortunas omnibus communes abbas et capitulum inter se partiti erant et haud pauci abbates non administratores sed dominos rerum se esse opinabantur. Comitia ordinis, in synodis provincialibus Salisburgensibus etiam atque etiam commendata, et visitationes monasteriorum in oblivionem erant adducta, votum ipsum paupertatis identidem oblitteratum. Inde *) Beda Schroll, Das Benedictiner-Stift St. Paul. 2) Chronicon novissimum. 3) Egger, Geschichte von Tirol. 4) Egger 1. c. 5) Wendenthal, Oesterr. Klerisei. 6) Staffier, Das deutsche Tirol. 7) Staffier 1. c. 8) Bergmann, Necrologium Augiae maioris.