Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
principibus large concedebantur ; tum ea re augescebant, quod singulis monasteriis viri praeerant, qui animo sanctissimi patris perfusi et muneribus suis integerrime fungebantur et officia fratrum sapienter disponebant. Tales fuerunt Fridericus de Aich, qui monasterio s. Agapiti Cremifanensi plus octo lustra (1273—i325) praefuit subditosque disciplinae regulari assuefecit *). Eodem animo imbutus erat Fridericus II. qui ei successit. His similes sunt Rudolphus (1261—1290) et Gundacarus (i3i8—1324) Seitenstadienses, qui animos non solum ad legem sanctam rite observandam sed etiam ad agros colendos converterunt 2). Melicii hoc tempore Udalricus II. (i3o6 —1324) super ceteros excelluit. Hie, cum nobiles Austriaci rerum novarum cupidi seditionem excitarent, semper cum principe legitimo fecit et seditiosis ; qui monasterium praediis eius vastatis obsidebant, fortiter restitit 3). Neque Scotis A 7indobonensibus abbates egregii defuerunt. In quibus praecipue nominandus est Guilielmus II. (1286— 1309), qui propter pietatem et Studium principum Habsburgensium, ad quos 1282 regnum Austriacum delatum erat, omnium v-oluntates sibi conciliavit. Eo deprecatore civibus Vindobonensibus, qui seditione parata ab Albrechtio I. oppressi erant, iusta et acerba poena condonata est 4). Similiter clari erant Conradus Lambacensis (1286—1291) amator fratrum cognominatus 5), Christianus Lunaelacensis , Fridericus Garstensis (1261—1282). Etiam monasterio s. Petri Salisburgensi egregios praefuisse abbates ex eo elucet, quod tunc praecipue bona fama utebatur. Magnam vero laudem sibi meruit Dietmarus II. (1270 — 1288) antea abbas Millstadtiensis, qui non solum statum monasterii in formam meliorem redegit, sed etiam comitiis ordinis 1275 habitis virtutem monachorum totius provinciáé auxit et ornavit 6). Inter abbates monasterii Admontensis Henricus II. (1275 —1297) et Engelbertus (1297 —1327), auctoritate non minus quam doctrina clarus, eminent ?). Simili laude digni sunt Fridericus (1288 —i3o6) et Ortolfus (1329—1341) abbates Lambertini 8). In Carinthia imprimis monasterio Ossiacensi et Sanpaulensi insignes abbates praefuerunt. Ibi beatus Wernerus III. (i3oo) fratribus vitae sanctitate praeluxit 9). Hic Gerhardus de Ennsthal (i258 —1275) tanta L) Rettenpacher, Annal. Cremif. 2) Tabularium Seitenstadiense. 3) Keiblinger, Geschichte von Melk, I. 4) Hauswirt, Geschichte der Schotten-Abtei in Wien. 5) Schmieder, Chronicon Lambacense. 6) Chronicon novissimum s. Petri. 7) Wichner, Admont, II. 8) Album Lambertinum. 9) Wallner, Annus millesimus Ossiacensis.