Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
incrementa accepta referunt *). Quam in rem ex multis adferre libet, quantum Iurik monachus Raigradensis effecerit. Cui cum per Henricum abbatem Brevnoviensem in solitudinem decedere liceret, eo loco, quo nunc urbs amoena, Weisskirch, sita est, 1167 circiter cellam aedificavit, silvas excidit, regionem in arvorum formám redegit. His arvis Fridericus dux Olomucensis 1169 monasterium Raigradense donavit. Eodem animo etiam multi alii ex monasteriis in loca deserta se abdiderunt. Omnibus vero praestitit Bfevnovium, cuius abbas ab Ioanne XV. summo pontifice visitator generalis et perpetuus Benedictinorum Bohemico-Moraviensium designatus esse commemoratur 2). Verum etiam monachi Bfevnovienses inter omnes dilig-enti observatione reg-ulae, severa disciplina, timoré Domini, dignos se praebuerunt, qui hac dignitate ornarentur. Plurimi episcopi Pragenses saeculi XI. ex hoc monasterio creati sunt, multi sancti ex eo prodierunt 3). Novus campus ordinis industriae saeculo decimo ad iinem verg-ente in vastis imperii Hungarici terris apertus est. Hungari enim, cum proelio ad Licum g55 facto supra Leitham reiecti eorumque impetus in regnum Byzantinum 968 et 972 repulsi essent, ab incursionibus destiterunt et cum ünitimis pacem et concordiam inierunt. Eorum vero princeps Geysa eiusque uxor farolta bene intellexerunt, Hung-aros sui iuris esse non posse, nisi religione Christiana imbuerentur atque humanitate Occidentalium polirentur. Apostoli igitur, qui praecipue ex Germania adventabant, benigne excipiebantur. Ut in Germania et Bohemia ita in Hungaria quoque filii s. Benedicti non defuerunt evangelio praedicando. Iam per s. AVolfgang-um 4) et alios , qui a Pilgrimo Pataviensi in Hungáriám missi erant, multi Christi doctrinam amplexi erant s). Firmiter vero consistere et late fluere religio Christiana coepit, cum Geysa eiusque filius Vaikius (Stephanus) 994 sacrum baptisma susciperent. Perpetuam sui memóriám etiam *) Longum est, quot oppida a Benedictinis condita sint, enumerare. Adferre liceat praeter oppida in circuitu monasteriorum sita, Schlau, Teschlin, Weletz, Weisskirch (in Moravia), Holienelbe, Pfrauenberg, Klösterle etc. 2) Hanc bullam genuinam esse scriptores et veteres et recentes non sine causa negant, utcumque Ziegelbauerius magna doctrina earn defendere studet. 3) Frind 1. c. II. 4) S. Wolfgangus 972 circiter in Hungaria Crucifixum praedicavit. 5) Pilgrimus in litteris ad Benedictum VII. P. M. datis, quae ad nostram pervenerunt memóriám, quinque milia Hungarorum per monachos et sacerdotes saeculares Christianae religioni se addixisse narrat. Num hae litterae genuinae sint, ex Diimleri : Pilgrim von Passau perspici potest.