Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

At vero non solum fortém virum s. Benedictus in vineam suam vocavit, etiam imbecillam feminam non recusavit. Propterea ubique apud domos monachorum etiam monasteria mox exorta sunt, ubi virgines et viduae cultui Crucifixi se sacrabant l). Praeterea etiam coenobia monacharum ipsa per se orta sunt, quorum celeberrima sunt : Nonnbergense prope Salisburgum 2), ad s. Georgium prope lacum Laengsee 3) ; Sonnenburgum in Tiroli, Monastero prope Aquileiam.5), Gurcium 6), Erlaha in Austria inferiore Trunkirchen in Austria superiore 8), Gossia in Stiria 9), Terge­stinum I 0), Jaderae, in Arbe aliisque Dalmatiae insulis 1 I). Eodem vero tempore, quo ordo s. Benedicti in terris Germanicis Austriae florebat, etiam in finitimis terris Slavicis, Bohemia, Moravia, Silesia consistere coepit. Religio Christiana, quamquam his gentibus iam saeculo nono a Germanis pro­bata esset, tamen primum saeculo decimo exeunte altius radices agere atque latius propagari potuit. Et in his quoque terris Benedictinorum praecipue opera res gesta *) In litterarum monumentis inveniuntur coenobia monacharum ad s. Petrum Salisburgi, Michaelburum, Admontes, ad s. Lambertum, s. Paulum, Ossiacum, Melicium, Gottwigium, inter quae Admontense ab abbate Wolfoldo, monacho s. Georgii in Silva Nigra 111 6—1120 exstructum et nobili genere et pietate atque doctrina monialium brevi magna auctoritate floruit. Ibi, ut unum adferamus, Sophia filia Belae II. regis Hungáriáé, cum eius sponsus Henricus filius Conradi im­peratoris Germanorum mortuus esset, Deo Omnipotenti se obtulit neque quantumvis Geusa II. fráter reditum sororis optaret, a proposito descivit. Wichner, Admont, I. 2) Prima abbatissa erat s. Erentrudis consanquinitate cum s. Ruperto coniuncta cf. Esterl, Chronik des Frauenstiftes Nonnberg. 3) Conditum a Wichburga uxore comitis Ottivini in Pusterthal circa 1008. Ankershofen. 4) Conditum a Volkholdo fratre Hartwichi episcopi Brixinae 1018 circiter. Egger, Tirol. s) Conditum a Popone patriarcha Aquileiensi 1041 circiter. Czörnig, Görz. Monastero vicus tum dioecesis Aquileiensis erat. 6) Conditum ab Hemma, vidua Guilielmi maioris comitis de Friesach 1042. Praedia tamen monasterii iam 1070 per Gebhardum archiepiscopum Salisburgensem episcopatui Gurcensi adtri­buta sunt. Ankershofen 1. c. 7) Conditum 1050 circiter ab Ottone comité de Machland. Urkundenbuch von Oberöster­reich, II. 8) Quo anno hoc coenobium, quod non confundendum est cum monasterio eiusdem nominis ab Hungaris 910 circiter deleto, conditum sit, enucleari non potest. Tamen per Otacharum IV. marchionem Stiriae vix ante Ii 10 aedificatum est. Pritz, Geschichte von Oberösterreich, I. 9) Gossia prope Leoberi in Stiria ab Adula uxore Aribonis IV. comitis de Leoben 1020 circiter condit. Wichner 1. c. I. 1 0) Monasterium Tergestinum a puella paupere 1278 conditum. Wendenthal, Oesterreichische Klerisei, V. ") Antiquissimum Dalmatiae monasterium in Arbe insula erat, conditum saeculo duodecimo.

Next

/
Thumbnails
Contents