Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Cremifanum quoque Henrici II. pii imperatoris cura per Godhardum abbatem Altahae-Inferioris ineunte saeculo undecimo excitatum est. Omnino vero hoc mona­sterium, postquam per Altmannum episcopum Passaviensem novis monachis frequen­tatum est, quos Theodoricus abbas ab Altmanno constitutus e monasterio Gorce vocaverat, itaque leges Hirsaugienses introductae sunt, vigorem pristinum recipere coepit *). Atque etiam Lunaelacus et Michaelburum cum regula Beati Guilielmi abbatis inducta esset, revixerunt. Magnus hic reformátor ordini susceptis monachis laicis, qui etiam fratres barbati vel inliterati nominantur, novum genus addiderat. Horum erat, muneribus inferioribus fungi et monasterii regiones silvestres in arvorum for­mám redigere. Monachi autem ipsi, fratres litterati, operi Dei, puerorum disciplinis litterisque vacabant 2). Hoc instituto etiam a monasteriis Austriacis accepto ordo in exequendo munere magno opere adiuvabatur. Longum est singulos tractus enu­merare, qui sudore et labore monachorum a feritate ad meliorem vitae cultum per­ducebantur; hoc dicimus, valles amoenas Alpium Austriacarum, Salisburgensium, Stiriensium, Carnicarum cultum atque humanitatem filiis s. Benedicti maximara partem accepta referre 3). His strenuis s. Benedicti filiis, quorum plurimi Germani erant genere, saeculo duodecimo alii se adiunxerunt, qui spumosam Brittaniam patriam vocant, monachi Scotici. Saeculo undecimo Ratisbonae monasterium s. lacobo consecratum condide­rant. Hinc 11 58 parva manu egressi Sanctino abbate duce Vindobonam venerunt ibique monasterium et hospitium ab Henrico Iasomirgott primo Austriae duce con­cessum possederunt 4). x) Rettenbacher I. c. ; Loserth 1. c. 2) Ab initio incolae monasteriorum fere omnes laici erant. Neque cum plurimi mona­chorum ordinis sacerdotalis essent, laici exclusi erant. Ne a monasterio Cluniacensi quidem arcebantur. Hi enim potissimum erant, qui animum vulgi monasterio conciliarent. Praeterea neque vestitu, neque votis a reliquis differebant, et si scientias necessarias sibi comparaverant, ad dignitatem sacerdotalem ascendere poterant. Hirsaugiae vero propriam regulám acceperunt et magistro subditi etiam cultu (tonsura propria et barba) a clericis differebant cf. Mabillon, Acta ss. ordinis s. Benedicti, II. i. saec. et VI. praef. praeterea Kerker, Wilhelm der Selige von Hirschau. 3) Quanta diligentia monachi agros coluerint, ex monasteriorum urbariis, quae dicuntur, elucet, quorum multa ad nostram venerunt memóriám. Plurima monasteria, cum conderentur, silvas acceperant, quas exstirpabant et in colonias divisas fratribus laicis vel hominibus saecu­laribus administrandas tradebant. Sic factum esse videmus Melicii, Gottwigii, Seitenstadii, Cremifani etc. 4) Hauswirt, Geschichte des Stiftes Schotten in Wien.

Next

/
Thumbnails
Contents