Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Tum vero orta sunt monasteria Melicense *), Gottvicense 2), Seitenstettense 3)^ ad cellas Marianast), Altenburgenses) in Austria inferiore, Lambacense 6), Garstense?), Gluniacense 8) in Austria superiore, Admontense 9), s. Lamberti 1 0), Oberburgum I J) T) Melicium Apostolorum principibus Petro et Paulo dedicatum a primo Austriae marchione Leopoldo Babenbergensi 983 circiter conditum primum canonicatus erat, postea a Leopoldo Sancto 1089 filiis s. Benedicti ex monasterio Lambacensi adscitis traditum est. Keiblinger, Geschichte von Melk, I. 2) Monasterium Gottvicense Beatissimae Mariae Virgini consecratum ab Altmanno episcopo Pataviensi 1072 circiter conditum et ab eius successore Udalrico I. monachis s. Blasii in Silva Nigra traditum est, qui Hartmannum abbatem cum suis monachis 1004 eo miserunt. Carlin, Diplo­matarium Gottvicense. 3) Seitenstadium Beatissimae Virgini Mariae dedicatum ab Udiscalco nobili de Stille et Heft 1109 conditum et canonicis saecularibus commissum est. Sed iam 1 115 his demptum et San­Blasianis ex monasterio Gottvicensi duce Leopoldo priore traditum est. Tabularium Seitenstettense. 4) Cellae Marianae Austriae inferioris 1136 ab Henrico et Rapoto de Schwarzburg adpro­bante Leopoldo IV. marchione conditae monachis Altahensibus mandatae sunt. Vide : Kirchliche Topographie von Oesterreich, V. Cum in monasterio Infer.-Altahensi leges Hirsaugiae vigerent, etiam hi monachi eiusdem congregationis fuerunt. 5) Altenburgum s. Lamberto dedicatum ex monasterio s. Lamberti Stiriensi rogante Hilde­burga comité de Buige 1144 frequentatum est. Burger, Geschichte von Altenburg. Cum monachi s. Lamberti per Hartmannum abbatem Gottvicensem leges congregationis Suevicae accepissent, etiam Altenburgenses ei adscripti erant. 6) Lambacum Beatissimae Virgini Mariae dedicatum ab Adalberone episcopo Herbipolitano comité de Wels et Lambach 1056 circiter conditum monachi Schwarzacenses possederunt. Ekke­bertus primus abbas Lambacensis idemque abbas Schwarzacensis Guilielmo Beato Hirsaugiae familiariter usus est. Schmieder, Chronicon Lambacense. 7) Garstenium prope Styriam in Austria superiore situm patrocinio Beatae Mariae Virginis traditum ab Ottacherio IV. marchione Stiriae San-Blasianis Gottvicensibus commissum est, qui duodecim numero ducti a beato Wirntone priore 1107 id possederunt. Primus abbas, cum Wirnto Formbachium avocaretur, s. Bertholdus erat (1110—1142), qui antea prior Gottvicensis fuerat. Friess, Geschichte von Garsten. 8) Gluniacum prope Styriam in Austria superiore s. Apostolo Andreae dedicatum ab Arn­halmo nobili de Glunich 1120 circiter conditum est. Pritz, Geschichte von Gleink. 9) Ut monasterium Admontense conderetur, factum est per Hemmam comitem de Frie­sach, quae partem praediorum ad Annesim Balduino episcopo Pataviensi ita tradidit, ut ibi mona­sterium erigeret, id quod archiepiscopus Gebhardus Balduini successor duodecim monachis Salis­burgo adscitis 1074 praestitit. Wichner, Geschichte von Admont, 1. 1 0) Monasterium s. Lamberti ab Henrico duce Carinthiae Ii 03 conditum et potestati Hart­manni abbatis Gottvicensis, unde primi monachi vénérant, commissum est. Pangerl, Studien zur Geschichte des Klosters St. Lamprecht in Steiermark. T I) Oberburgum in valle Saan Stiriae ab Deitpoldo nobili de Khaag 1140 circiter conditum est.

Next

/
Thumbnails
Contents