Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

est. Iam antea vero Vorarlbergium per monasteria Tuberim et Augiam Maiorem 2) ad vitam cultiorem conformatum erat. Haec Benedictinorum studia etiam, cum Thassilo propter defectionem a rege Francorum Carolo Magno in monasterio Goariensi poenas daret, non modo repressa sed dilatata sunt. Cum enim Carolus bellis cum Avaris feliciter gestis non solum terras Alpinas sed etiam Austrian! inferiorem et Ungariam superiorem ab iniquo et gravi imperio liberasset, latissime manare potuit industria ordinis, cum praesertim magnus imperátor et qui ei successerunt, et in his Ludovicus Pius, qui instaurationem ordinis a s. Benedicto abbate Aniagnensi excogitatam et in synodo Aquisgranensi 817 comprobatam per omnia imperii monasteria ratam esse iussit, gratia et auctori­tate eum sustentarent. Neque tamen silentio praetermittendum est,* quanto opere episcopi Pataviensis, Ratisbonensis, Fraxinensis et ii monachi, qui Bavariam, quae nunc est, incolebant, fratres Austriacos in exequendo munere a Carolingis iniuncto adiuverint. Hi sunt Benedictini Altahae - Inferioris , s. Emmeram Ratisbonenses, Mettenses, Tegernseenses. Maxime autem egregia erat industria Tegernseensium, qui monasterio s. Hippolyti ad Traisim condendo coloniam in Austriam inferiorem deduxisse dicuntur 3). Ut vero operarii augerentur, saeculo nono ad Traunsee ortum est novum mo­nasterium Trunkirchense 4) et iam 785 monasterium Oettingense a Benedictinis Salis­burgensibus conditum Buorn, qui locus hodie Michaelbeuern dicitur, translatum est 5). Sed tamen saeculo decimo ineunte ordo magnum cepit damnum. Hung'ari in vallibus Pannoniae consederant et regno Moraviensi deleto praedae avidi in occidentem progressi erant. Germania et Burgundia, etiam Italia et Gallia a praedatoribus vexata, J) Tuberis, quae hodie Taufers vel Duvers dicitur, prope Feldkirch sita. Bergmann, Denk­schriften d. k. Akad. d. Wissensch, phil. hist. Cl. V. 2) Vide Bergmanni 1. c. eiusque commentationem in „Wiener Jahrbücher der Litt." f. 118. Augia maior a discipulis s. Galli condita esse dicitur. 3) Huius monasterii conditores duo nobiles Baioariorum Adalbertus et Ottocarus , qui Tegernsee ipsum constituerunt, fuisse dicuntur. Si monasterium s. Hippolyti unquam Benedictino­rum erat, nonnisi tempore successorum Caroli Magni conditum esse potest. Conf. Mayr : Acta s. Quirini Martyris, et Diöcesangeschichte von St. Pölten, I. 4) Neque a quo, neque quo anno monasterium Trunkirchense aedificatum eodem loco, ubi nunc Altmünster oppidum est, conditum sit, satis constat. In litterarum monumentis primum anno 909 commemoratur. Urkundenbuch des Landes ob der Enns, II. 5) Filz, Geschichte von Michaelbeuern, hoc 785 factum esse dicit. Aliud Riezler 1. c. I.

Next

/
Thumbnails
Contents