Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
abbate novum monasterium patrocinio s. Michaelis archangeli commissum circa annum 748 possederunt 1). Cum vero monachi Salisburgenses, quorum numerus Benedictinis ex Brittania adscitis magno opere auctus erat ; auctore s. Virgilio episcopo et abbate ad religionem Christianam in Slavis Carantaniae propagandam studia conferrent ibique per Modestum episcopum in Maria Saal, Villaci, Teurniae in urbe vetere, quae tempore imperii Romani sedes episcopi fuerat, signum salutis constituèrent 2), monachi Lunaelacenses vitam totam incolis Austriae superioris, quae nunc est, dediderunt. Sed etiam tum magna Baioariorum pars tenebris paganitatis obfusa iacebat. Quae ut pellerentur, Odilonis filius, infelix Thassilo, ultimus Baioariorum dux, filiis s. Benedicti novas sedes aperuit. Sic orta sunt Indian) (Innichen) etMatseo 4) et 777 monasterium quod Thassilo maxime in deliciis habebat, ad Kremisam situm s). Ut monachorum Indiae erat in Slavos, qui vallem, quae nunc Pusterthal dicitur, incolebant et Matseensium in vicos ad Iuvavum sitos vexillum crucis inferre, ita Cremifanensibus gentes supra Annesim et Slavi per Alpes Austriae superioris dispersi contigerant. \ rerum de Tiroli praeter Indiám etiam Scarancia (Scharnitz), 763 circiter a duobus nobilibus Bavaris Reginberto et Irminfrido ad pedem montis horridi Karwendel, ubi Isar flumen per angustias, quae Scharnitzklause dicuntur, viam sibi aperit, exstructa paucis vero annis post Schlehdorf in Bavariam translata 6) bene mérita x) Chronicon Lunaelacense et história Lunaelacensis a Luitholdo monacho saeculo duodecimo conscripta et in Urkundenbuch des Landes ob der Enns. I. édita. 2) Quantum hi monachi in Carantania effecerint, ex libro, qui „Conversio Baioariorum et Carantanorum" inscribitur, perspicitur. 3) India condita est ab Attone abbate Scaranciensi, qui a Thassilone anno 77O regionem circa Indiám sitam ita acceperat, ut monasterium aedificaret, cuius monachi Slavis ibi degentibus Christum praedicarent. Font. rer. Austriae. II. 31. 4) Quo anno conditum sit non satis constat. Nam cum vetustiores annum 760 ponant, Kaserer id eodem, quo Cremifanum, anno (777) constitutum esse contendit. Kaserer, Geschichte des Collegiatstiftes Mattsee. 5) De história Cremifani scripserunt : Hagn, Urkundenbuch der Abtei Kremsmünster; Rettenbacher, Annales Cremifanenses ; 1Iartenschneider ; Dannerbauer, Geschichte von Kremsmünster; Loserth, Geschichtsquellen von Kremsmünster, und Hagn, Wirken der Benedictiner-Abtei Kremsmünster für Wissenschaft und Kunst. Primi incolae duodeeim numero a Fatero abbate dueti ex monasterio Altahensi-Inferiore venerunt. 6) Vide Riezler, Geschichte von Baiern, I. ; Egger, Geschichte von Tirol, I. b