Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

hodie quoque floret atque viget. Qui vero eum serebant et colebant, partim Latini nominis partim Franconiae et Angliáé monachi erant. Illi Aquileia profecti, ubi mo­nasteria s. Ioannis ad Timavum, s. Petri in insula s. Petri, s. Iuliani in insula eius­dem nominis, s. Hilarii, s. Michaelis in Cervignano saeculo septimo et octavo regu­lám s. Benedicti susceperant, alia ut Sexto 1) in Foro Iulio et Beligna prope Aqui­leiam saeculo octavo et nono condita erant, Slavos australes sacris Christianis im­buerunt, hi gentibus Germanicis, ante omnes Baioariis et illis Slavis, qui valles Alpium Noricarum incolebant, lumen fidei accenderunt. Sed dum illi, quominus proficerent, variis turbis, quae litibus diuturnis patriarcharum Aquileiensium et Gradensium augebantur, impediuntur, his latus campus patuit, in quo eorum virtus et industria excurrere poterat. Quorum primus erat s. Rupertus, episcopus Wormatiensis, propin­quitate domui regiae Merowingorum coniunctus 2). Primum, ut doctrinam Christi pro­pagaret, ad Avaros properaverat, Inde reversus toto animo se dedidit convertendis Baioariis, ubi complura monasteria condidit, quorum celeberrimum erat quod in ruinis veteris Iuvaviae exstructum principi apostolorum dedicaverat^). Huius praeclarum exemplum paulo post alii secuti sunt ut s. Emmeranus et s. Corbinianus, quorum alter Ratisbonae alter Fraxiniae ecclesias et monasteria aedilicavit. Horum opera domus regia quoque Baioariorum Agilolfingi multique nobiles Christianam religionem amplexi sunt. Sed etiam tum messis quidem magna, operarii autem pauci. lit eorum numerus augeretur, Odilo dux ad ripam Lunaelacus in Austria superiore filiis s. Bene­dicti novam coloniam constituit. Hue ex monasterio Cassinensi duodecim, ut antiquus ordinis mos erat, monachi duce s. Pirminio episcopo advenerunt, qui sub Opportuno Transsylvania. Croatia et Slavonia, Gallizia et Bucovina, ubi parva est vis huius ordinis, hie neglecta sunt. *) Sexto conditum circiter 762, Beligna 811—820. Czörnig, Görz I. 2) Quo tempore ille Apostolus Baioariorum in publicum prodierit, non satis constat, cum alii saeculo sexto exeunte, alii exeunte septimo eum in medium processisse contendant. Qua de re scripserunt Hansig, Filz, Blumberger, Mittermüller, Friedericus Wattenbach et alii. Cum illis facit Alois. Huber in opere eleganter scripto : „Die Einführung des Christenthums in Südwest­Deutschland." Ex parte horum stat Riezler in opere nuper edito : „Geschichte von Baiern I." 3) Alia monasteria a s. Ruperto condita erant cella s. Maximiliani in Pongau prope Bischofs­hofen, quae usque ad saeculum undeciinum exstabat, monasterium Seekirchense, Oettingense et Weltenburgense in Bavaria. Vide Niedermayer, „Das Mönchthum in Baiovarien". Num mona­steria a s. Ruperto constituta regulám s. Benedicti secuta sint, non omni ex parte constat. Quin etiam magnam habet probabilitatem sententia eorum, qui hanc regulám primum per s. Bonifacium et in monasterium s. Petri et in reliqua induetam esse adfirmant.

Next

/
Thumbnails
Contents