Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Denuo consilium harum litterarum históriáé conscribendae captum est, cum festa saecularia natalitiorum s. Patris, conditoris ordinis anno 1880 celebrancla adpropinquarent. Ad haec enim sollemnia digne agenda primus omnium Rev. D. Bonifacius Wimmer, congregationis Americano-Cassinensis praeses perpetuus litteris ad omnes huius ordinis abbates et praepositos datis invitaverat et cum alia ad sollemnium decus augendum apta tum hoc proposuerat, ut Benedictini litteris quoque laudes ss. Patris celebrare ordinisque históriám inlustrare adgrederentur. Quod consilium cum compluribus abbatibus, qui 1876 Salisburgum convenerant, ut Rev. D. Alberti Eder o. s. B. Salisburgensis electi archiepiscopi sollemni intéressent consecrationi, probaretur, hoc quoque ab iisdem expetitum est, ut sodales huius ordinis ad Ziegelbaueri opus persequendum complendumque studia sua laboresque conferrent. Verum tamen huius rei difficultates magno opere augebantur propterea, quod nostra memoria religiosorum ordinum sodales, cum praesertim monasteria fere omnia alumnorum penuria premantur, in cura animarum et adolescentum eruditione ita sunt occupati, ut raro quis inveniatur, cui ad maius aliquod opus suscipiendum vires et spatium subpetant. Nihilominus tamen, amore ordinis ac ss. Patris sui honoris, qui in gloriam Dei cedat, augendi studio ducti hoc quoque contexendae litterarum históriáé consilium pro virili parte exsequendum fratres Benedictini susceperunt, et huius moliminis ratione in commentariis diurnis Vindobonensibus, quod „Das Vaterland" inscribitur, mense Augusto 1878 proposita ad-hanc rem deliberandam complures eorum mense Decembri eiusdem anni Vindobonam convenerunt. Quorum décréta cum omnibus abbatibus probata essent, multorum labore studioque hocce opus exaratum est, quo omnium sodalium fines Austriaco-Hungaricos incolentium, qui ab anno 1750 litterarum reliquerunt monumenta, vitarum descriptio operumque et impressorum et manu scriptorum enumeratio continetur. His praemissa est de ordinis in iisdem terris a*