Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

solum silvas densissimas exstirpasse, regionesque incultas in agros fertilissimos immutasse, sed etiam doctrinarum artiumque lumine errorum tenebras discus­sisse atque homines feros atque immanes ad humanitatem et mansuetudinem revocasse et multos praeclara doctrinae et industriae vestigia et monumenta reliquisse, quis est qui nesciat? Quid hic ordo in litterarum studiis, quid in variis artium liberalium gene­ribus ab initio usque ad superioris saeculi dimidiam partem praestiterit monu­mentisque scriptis memoriae prodiderit, maximam partem expressum videmus in illo opere, quod inscribitur: „História rei litterariae ordinis s. Benedicti", a Benedictino P. Magnoaldo Ziegelbauer conscripto et post eius mortem a P. Oliverio Legipontio Augustae Vindelicorum 1754 edito, quo in opere in partes quattuor diviso res ita fere disposita est, ut disputatio de studiis litte­rarum in hoc ordine per tredecim saecula vigentibus et história scholarum academiarumque, quae singulariter floruerunt, praemittatur, deinde vitae prae­cipuorum Maecenatum e numero abbatum et itinera doctissimorum monachorum ad celeberrimos bibliothecarum et tabulariorum thesauros adumbrentur , his denique litterarum história, vitae monachorum eruditione praestantium , enu­meratio operum ab iis exaratorum adiungantur. Ab editione huius libri nunc plus unum saeculum praeteriit. Hoc inte­rim spatio quae Benedictinorum ordo quamvis gravissimis interea adfectus iniuriis in litteris profecerit, ut aliquis Ziegelbaueri successor conligeret et per­scriberet multorum saepe votis expetitum est, nec defuerunt, qui hanc rem arduam suscipere ausi sint. Quo in numero erat doctissimus P. Gallus Mo­relius Einsiedlensis, qui, ut refert P. Benno Kühne, qui vitam eius scripsit 1), magnam litterarum ordinis s. Benedicti materiam congessit. Sed morte prae­matura labores eius interrupti sunt.

Next

/
Thumbnails
Contents