Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
ADNOTATIONES PRAEVIAE. Quia apud omnes fere homines eruditos valet auctoritas, opus maius tum demum magnae utilitatis atque boni usus esse operam studiis literarum navantibus, si exquisitis et totam libri materiem complectentibus exornatum est indicibus, nostrum esse putavimus très indices, ut recte iustoque in Uteris postulari potest, adiungere, quo facto huic rei nostra quidem sententia quam optime est responsum. Quamobrem antecedant ceteris pauca, quae interpretantur, quid in indicibus conficiendis spectaverimus, quales existirnaverimus, quo modo illis sit utendum. Sequitur enim praeter cetera i) primum index personarum deinde 2) locorum sive geographicus tum 3) mater larum vel potius singularum scientiarum. De primo quidem indice pauca tantum nobis sunt dicenda. Etenim iam ex notione sua continet, de quibus actum est auctoribus, disposita literarum ordine nomina atque sub prelo quae sunt interlapsae singulorum locorum quae corrigi iam nequiverunt transpositiones emendatas; qua de causa singulas huius operis paginas nominavimus. Nominum autem hic illic libro commemoratorum non est facta ulla mentio; nam illis, praeterea minoris tamen momenti, receptis-et volumen indicis (personarum) supervacue amplificaretur et difficultates eo utentibus plus iuste augerentur. — Singuli singulis nominibus propriis adpicti asterisci (*) dicere volunt illos viros abbates, bini (**) episcopos, terni (***) vero archiepiscopos esse, aut fuisse. Compendia, quo in monasterio quis sit aut fuerit, exponentia per se ipsa intelleguntur. Sacer Möns Pannoniae omnibus locis „de s. M. Pan.", s. Petri Salisburgi „Salisb." simpliciter nominantur. Verum enimvero hoc indice tam bene uti possis, ut auctores libro descriptos statim invenias. — 2) Indici locorum sive geographico ad unum omnia insunt nomina, quorum in singulis virorum vitis facta est mentio, etiam ordine literarum disposita. Qui index et re et usu est talis, qualis omnino index geographicus componi solet. Quare non difficile erit, quin libro utens compendia eius mente ipse percipias. Cum autem uni eidem habitaculo variae attribuuntur notiones, fieri non posse existimavimus, quin silentio praetereundae essent. 3) Non parva vero nobis erat difficultas in indice materiarum componendo. Qua in re nobis profecto operam daturi eramus, ut scripta librosque ita, ut eis inscriptum est, ordine literarum afferremus, qualem tractandi modum partibus biographicis constantibus res ipsa sane postulavisset, nisi autem opera vel typis vel manu scripta linguis dissimillimis essent expedita. Quod cum, titulis in sermonem latinum conversis, notio verumtamen multis in locis similis modo, sed non eadem esset, fieri non poterat, quin tituli singulorum operum aliter ac lingua cuiusque autoris vernacula literis consignarentur. Itaque hie index necessario tot partes continuerit, quot linguae in tractato opere exstant. Praeterea nobis erat spectandum, ne in conscribendo generali indice latino eaedem, quas paulo ante commemoravimus, difficultates se offerrent. Hoc modo autem huius