Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
accommodatum, quodque maiori iure annales Blasianos voeitare potuisset, cum révéra annales sint, de anno in annum decurrentes exponant, quid a tempore Wernheri I. anno 1045 electi usque ad obitum Francisci II. anno 1747 in rebus etiam minoris momenti contigerit. Atque sic vir diligens nulli labori parcebat, ut históriám Blasianam omni ex parte redderet perfectam, eum quidem in finem et a se conceptam spem, ut alii ex suis confratribus istis suis documentis adiuti históriám monasterii s. Blasii ad leges criticae et elegantiam stili compositam tandem publicae luci redderent. Paulus Kettenacker San - Blasianus ; recensens vitam Stanislai Wülberz ita eum affatur: Liceat mihi, mutató Romano in Blasianum nomine, historiographi et annalistae Blasiano in grati animi memóriám ea attribuere verba, quibus Seneca i de consolatione) Marciam laudavit, quod libros patris sui, quos de bellis civilibus conscripserat, in publica monumenta seu bibliothecas restituent: „Optime meruisti Stanislae de Blasianis studiis ; magna illorum pars arserat. Optime de posteris, ad quos veniet incorrupta eorum fides. Optime-de patribus et abbatibus tuis, quorum viget vigebitque memoria, quam diu fuerit in pretio Blasiana cognosci, quamdiu quisquam erit, qui reverti velit ad acta maiorum: quamdiu quisquam, qui velit scire, quid sit vir Blasianus." De manuscriptis Stanislai Wülberz consulatur „Quellensammlung der Badischen Landesgeschichte", herausgegeben von Mone. I. Bd. 1848. p. 64— 73. Würf Pia ci dus (Altenburgen sis), Viennae in Austria die i3. Ian. 1772 natus, s. habitu die 26. Oct. 1794 indutus, sollemnia vota die 28. Mart. 1796 emisit et sacerdotio inaugurates die 1. Oct. 1797 primum sacrosanctum missae sacrificium celebravit. Variis officiis, utpote: cooperatoris in urbe Llorn, ab anno 1807—20 parochi in Aigen, ab anno 1820—22 camerarii in monasterio, denique ab anno 1822—33 parochi in urbe Horn laudabiliter functus, die 8. Maii i833 e vita discessit. Scripsit: Ehrenkränze zu des Abtes Berthold Jubelfeste am 20. Apr. 1818. Eine Cantate, (i. e. Cantata abbati Bertholdo iubilanti dedicata.) Wien, Druck von Ghelen'schen Erben. 1818. Folio. Wurm Ernestus(Cremifanensis), antea Franciscus, in oppido Kematen trans Trunam sito die i3. Ian. 1820 natus, absolutis Cremifani studiis die 11. Sept. 1841 s. habitu indutus theologicum quadriennium Lincii percurrit et die 27. Dec. 1845 sollemniter professus regali sacerdotio ornâtes est die 18. Iul. 1846. 1846 — 60 in Ried, Thalheim et Weisskirchen cooperator, i860—67 in Allhaming, 1867—76 in Sipbachzell, ab anno 1876 in Viechtwang parochus. Hos libellos typis mandavit: I. Geistlicher Taschenhumorist etc. von Ernest Wendelin, Priester der Linzer-Diöcese. Regensburg, 1859. Manz. 24 0. VIII et 272 p. II. Album (Prosa und Poesie), zum Besten der durch Brand Verunglückten der Stadt Braunau. (i. e. Album, cuius fructus Brunoviensibus civibus incendium passis dati sunt.) Wels, Haas. 1874. III. Katholischer Heimatskalender für Stadtund Dorfleute. (Calendarium.) Jahrgang 1868— 1879. Wels, Haas. 8°. Singularum editionum plus quam 100.000 exemplaria typis exscripta sunt. IV. Kurzweil-Kalender. Wels, Haas. 8°. Jahrgang 1866—79. Singulis annis 90.000 exemplaria vendita sunt.