Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

prior revocatur et ab administratura ab- j solvitur. Anno 1777 die 29. Maii apoplexia taetus inopinate diem supremum clausit aet. anno 48, titulo notarii apostoliéi iurati insignitus. Eius manu exarata apud nos adser­vantur manuscripta sequentia : I. Conciones dominicales et festivales idio­mate Bohemico habitae ab anno 1753 — 1774­Magnum volumen in 4 0. Msn. 538. Sign. F/K. II. b. 38, sine pag. II. Kíestanské naucení neb fímsky kato­lick^ katechismus na zpûsob kázani predneseny od knëze Kazimira Molla o. s. B. kláStera Mondsee v horních Rakousích, nyní v moravské feci pred­loäen^ od P. Václava W. (i. e. Instructio Chri­stiana vel catechismus Romanus in forma concio­num; — praelectiones sac. Kazimiri Moll o. s. B. monasterii Mondsee in Austria superiori, modo lingua Moravica [Slavica] traditae a .. .) Pap. Ms. sub Msn. 540. Sign. F/K. II. ß. 2, sine pag. III. Fragmenta grammaticae Gallicae. Msn. 501. Sign. F/K. II. a. 6, in 4 0. sine pag. winnerl Gilbertus (Mellicensis), in urbe Sanhippolytana 1743 die 2 5. Febr. natus, Mellicensibus per sollemnem voto­rum nuncupationem die 14. Nov. 1762 ad­scriptus atque 1767 sacerdos consecratus est. In monasterio professor rhetoricae, phi­losophiae et theologiae per plures annos exstitit. Tandem parochus per i3 annos in Rohrendorf et per totidem annos in oppido Mellicensi evangelii ministrum verbique divini praeconem sese exhibuit. Cum ex brevi morbo iamiam convaluisset nihilque mali suspicaretur, die 7. Iun. post coenam subito apoplexia tactus die 11. Iun. anno 1804 pie in Domino obiit. I. Der von den Bedienten betrogene Hof­meister. (i. e. Magister a famulis deceptus.) Ein Lustspiel in drei Aufzügen. Producirt am 15. Aug. 1769. Fol. Ms. in bibliotheca Mellicensi. II. Maxalende. Ein Beispiel der Jungfrau­schaft. In drei Aufzügen, (i. e. Maxalende, exem­plum virginitatis.) Vorgestellt den 21. Aug. von der studirenden Jugend in Melk. 17. Aug. 1790. Folio. Winterhaider R aim un dus (San­B la s ian us). Natus est in I^urtwangen die 3. Nov. 1720, sollemniter professus die 1. Maii 1740, sacerdos ordinatus die 26. Mart. 1746. Supra octo annos professor philoso­phiam et theologiam tradidit iunioribus confratribus, pro merito dein parochus in Grafenhausen per annos quatuor, subde­canus annis tribus, superior in Todtmoos integris undecim annis, cultum thaumatur­gae virginis et rem familiarem multum promovit; praepositus Berovii uno tantum anno, dein grave officium decani conven­tus s. Blasii suscepit, cui cum annis tribus laudabilissime praefuisset, praeposituram Gurtwihlensem obtinuit eamque annis plu­ribus administravit, fidelis et accuratus, si quis alius Blasianorum, in conficiendis ra­tiociniis. Postquam ob valetudinem inex­plicabilem successorem in officio nactus est, a curis saecularibus liber inter pietatis opera praepositus emeritus Gurtwihlae obiit die 10. Dec. anni 1794. Sequitur eius manuscriptum: Visitatio generalis expositorum monasterii et congregationis s. Blasii anno 1770 peracta. Continet (in folio) paginas 133, et adservatur in archivo San-Paulano No. 169. Winterkorn Alexander Anto­nius (des.Monte Pannoniae), in Zsám­bék com. Pest, in Flungaria. die i5. Febr. 1824 natus, s. habitu die i5. Sept. 1843 in­dutus, die i3. Iul. i85o sollemnia vota emi­sit et eodem anno die 6. Aug., absolutis in s. monte s. theologiae studiis, sacerdotio initiatus est. Ex eo professor in s. monte,

Next

/
Thumbnails
Contents