Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

et anno 1732 11. Nov. in manus praepositi Antonii sollemnia emisit vota. Studiis phi­losophicis et theologicis absolutis domi sacerdotio initiatur, 10. Iul. 1740 primitias célébrât et statim constituitur ad tempus ostiarius, infirmarius et praefectus culinae et ad finem vergente anno hocce biblio­thecarius, quod munus, interdum concio­nando diebus festis, per tredecim annos obivit. Quibus in negotiis anno 1753 in monasterio s. Ioannis sub rupe versatus sit, ignotum est; litteris de die 25. Mart, h. anno citatus Bf evnovium „obgravissima monasterii Raigrad. negotia se adfuturum promittit". Verosimillimum est, abbatem Bfevnoviensem ex eo teste oculato in causa praep. Raigradiensis quaedam audire vo­luisse. Anno sequenti 1754 mense Aprili Raigradium remittitur Cyrillus et prior domus constitutus est, ut disciplinae col­lapsae tunc aliquantulum mederetur. Post­quam praep. Aemilianus ob vitam minus honestam tam in temporalibus quam in spi­ritualibus suspensus fuit, Cyrillus admini­strator monasterii est constitutus 1756, qui vero impedire non poterat, quominus in summa tunc rerum confusione agrorum et pratorum pars sat magna, cuius titulus possessionis coram coinmissione rectifica­tionis laneorum declarari non poterat, amit­teretur. Ultima Maii 1756 neo-electus praep. Bonaventura Piter capitulum celebravit, in quo Cyrillus noster a prioratu absolutus, Braunam in Boëmiam dirigitur in exilium, favorem fratrum tempore administrationis deperditum plancturus. Subsecuti tunc rumores et terrores Borussici, de quibus ex Braunensi mon. refert praeposito suo, nec non de magno illius asceterii incendio mense Aprili 1707, cuius spectator fuerat et testis. Aestatis tempore ad penates re­versus dies suos, varie occupatus, praeci­pue concionando et confessiones audiendo usque ad 72. aetatis annum protraxit, quo senior domus migravit ad dominum anno 1782 14. Aug. Sermo hucusque in nostrae domus história, P. Cyrillum fuisse virum forma vere herculea immo imperatoria, sub qua vero occultabat ascetam praeclarum, ut apparet ex operibus eius in ms. relictis et apud nos adservatis: I. Institutio religiosa, qualiter noviter ve­niens ad conversionem se gerere debeat secun­dum regulám s. P. N. et statuta congregationis nostrae. Cod. pap. Tom. I. sine pag. in 4 0. sine comp. Msn. 45 (I). Sign. R/K. I. 2. 4. II. Antiphonale benedictinum dispositum iuxta breviárium monasterii mon. pro omnibus sub regula s. P. Renedicti militantibus ; finivit hoc opusculum P. Cyrillus Wagner senior conventus anno aet. 68. 1778. Pap. Ms. in fol. pag. 496. No. 643 in eccl. claustr. adservatum. III. Psalterium Renedictinum per horas diur­nas dispositum a . . . seniore conventus aet. anno 70. conscr. 1780. Pap. Ms. No. 646 in fol. Comp, cor. folia 113. In oratorio depositum. Hortorum culturae praeter caetera summopere studebat Cyrillus noster, ob cuius amorem eundem societas privata rei hortulariae Brunae existens speciali de­creto legalizato inter suos suscepit cum praedicato „nobilis de Tricolor" anno 1768. Sigillum decreto appensum circumscrip­tionem circa figurám Florae sedentis se­quentem habet: „Sigillumlariophilistarum, hoc flore nihil pulchrius." Wagner Laurentius Iosephus (de s. Monte Pannoniae), s. theologiae licentiatus, secretarius ill. ac rev. domini archiabbatis , Sopronii eiusdem com. in Hungaria die 1. Mart. 1841 natus, habitu

Next

/
Thumbnails
Contents