Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
III. Statuta privata a religiosis fratribus j specialiter observanda. 1762. 4 0. 27 p. X. 45. Vogl Ferdinandus (Muro-Griesensis), natus est ïuregii in Helvetia die 21. Aug. 1809. Renunciato errore confessionis helveticae studuit Solodori. Petiit dein s. habitum in monasterio Murensi, sed ad annum probationis non pervenit, quia Arg'oviense gubernium suseeptionem novitiorum interdixerat. Perrexit post frustraneam expectationem Friburgum in Helvetia, ubi ordinatus die 3. Iul. i836 saçerdos variis in locis, Iaun, Neuchatel, St. Silvester curam animarum exercuit, postremo parochiam Plaffeyen administravit. Restituto conventu Murensi in Gries vocationis non immemor denuo petens vestem s. Benedicti sollemniter professus est die 8. Iun. 1848. Per Septem annos docuit in scholis collegii Sarnensis, 186 1 vero archivarius in Gries et i863 subprior designates multum laboravit concionando et scribendo licet frequentibus infirmitatibus impeditus. Obiit die 8. Maii 1873. Scripsit: I. Regesten des Stiftes Gries, (i. e. Eorum documentorum, quae e vetere collegio lateranensi Griesensi supersunt. II. Anleitung zu Geschäftsaufsätzen und für die einfache Buchhaltung (i. e. Rationis et tabulariatus modus), qua scolares Sarnenses adhuc utuntur. Vogl L eopoldus (Lambacensis), natus Cremifani die 27. Ian. anno 1734, monasterium Lambacense ingressus die 8. Dec. anno 1756 professionem sollemnem emisit et die 3. Febr. anno 1760 presbyter ordinatus est. Primum confessarium et concionatorem egit curaeque animarum fuit adscriptus. Postea piscaturae et rei silvaticae praefectus est vir rerum naturalium sagacissimus. Sacerdos iubilaeus anno 1810 decennium etiam perduravit morte demurn die 27. Iul. anno 1820 obpressus. Edidit typis: Ueber die Zeisignester, (i. e. De nido fringillae spinus.) Linz, Trattner. 1782. Vonderthon Gregorius (a s.Petro Salisburgi), natus i3. Aug. 1749 in Schellenberg, tunc ditionis Berchtesgadensis, 1772 novitius, 1773 Ii. lui. vota sollemnia nuncupavit. Sacerdotio initiates 14. Maii 1775 primitiis celebratis et studiis theologicis finitis, 1778 catecheta et praefectus scholae domesticae constitutus est, dein 1780 professor gymnasii academici Salisb. adiuncta ab anno 1788 praefectura scholarum humaniorum. Anno 1796 superior in Maria-Piain nominatus ibidem obiit 2. Oct. 1797. I. Oratio in confirmatione rr. d. Dominici, abbatis electi ad s. Petrum, habita in conclavi consistorii. Salisburgi, 1786. 4 0. II. Jubelfeyer auf das 5ojärige Priesterthum des hochw. Herrn Benedict Prälaten zu Ettal. (Oratio sollemnis.) Ibid. 1787. 4 0. III. Jubelfeyer bei der glücklichen Erstrekkung des 50ten Jahres der abteylichen Würde des H. H. Benedict, Prälaten zu Ettal. (Item.) Ibid. 1789. 4 0. IV. Lehrbuch der allgemeinen Weltgeschichte zum Gebrauche der studierenden Jugend. (i. e. Liber qui est de história universali.) Ibid. 1788. 8°. 2 tomi. Tom. I. 184 p., torn. II. 17Ó p. V. Der fröhliche Wiederschein, eine Allegorie. (i.e. Hilaris reflexus, allegória.) Ibid. 1 791. 4 0. Musica a M. Haydn. VI. Selecta Latini sermonis exemplaria, ex auctoribus probatissimis collecta et notis illustrata. Ibid. Duyle, 1795. 8°. Partes 2. I. 92 p., II. 176 p. Vurdics Ignatius Ioannes (de s. Monte Pannoniae), s. theologiae doctor