Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
ad annum 1867 (interiectis aliquot annis) fuit (successivo ordine) missionarius apóst. Constantinopoli, Smyrnae et Giizelhissar; in his ultimis duabus civitatibus peregit munus quoque superioris in domibus missionis Mechith. Viennen. Anno 1839 — 5o perfunctus estRomae munere procuratoris congregationis apud s. sedem. Ab anno 1855 fuit vicarius generalis congregationis. Anno 1859 celebravit sacerdotii sui iubilaeum. Anno i865 decoratus est a summo pontifice Pio IX. mitra et baculo (simplicis) abbatis. Anno 1867 die 3. Oct. iam octuaginta trium annorum senex in monasterio Viennae pie in Domino obdormivit. Opera eius in Neo-arm. ling, typis édita: I. J I//»/y/»/Y ( I,„p/„'r, 1| ft&SiHujf,, i. e. Descriptio Viennae, cum iconibus. Viennae, typis Mechith. 1829. II. I .l'l'f""" • '/"•["[ •""[ - , i. e. Institutio in doctrina christiana. Viennae, typis Mechith. 1839. III. .' «ii/imi-oin 1»7" i. e. Liber de agricultura. Viennae, typis Mechith. II. ed. 1870. Vidmar Constantinus Ioannes Clim. (Scotensis), Log in Carinthia die i3. Apr. i85i natus, cum gymnasii studia partim Tergesti partim ad Scotos Viennae absolvisset, ibidem s. habitu indutus die 21. Sept. 1869, emissis votis sollemnibus diè 28. Sept. 1873 celebratisque primitiis die 26. Iul. 1874 statim curae animarum admotus anno 1875 concionatorem egit quadrag'esimalem in suburbio Vindobon. Gumpendorf dicto. Anno vero 1877 cum catecheta fuisset excurrens ibidem, die 6. Sept. 1877 cooperator missus est ad parochiam Eggendorf in valle, ubi hucusque commoratur. Typis edidit: I. Das Testament unseres Erlösers oder die sieben Worte Christi am Kreuze, (i. e. Testamentum redemptoris nostri, conciones quadragesimales.) Betrachtungen, gehalten in der heil. Fastenzeit 1875, nebst einer Osterpredigt. 1 vol. 8°. Viennae, 1875, typis et sumpt. Henrici Kirsch. II. Die sieben Worte der seligsten Jungfrau Maria, (i. e. De beatissimae virginis Mariae vocibus quibusdam conciones maiales Septem.) In eben so vielen Vorträgen nebst einer Schlussbetrachtung gehalten während der Mai-Andacht 1877 in der Kirche Maria Schutz der PP. Mechitharisten in Wien. I vol. 8°. Viennae, 1877, typis et sumpt. H. Kirsch. III. Anthropologische Psychologie in ihren Grundzügen, (i. e. Elementa psychologiae anthropologicae.) I vol. 8°. Viennae, 1880. IV. Typis porro edendas curat conciones dominicales et festivales a celeberrimo illo Adriano Gretsch Scotensi (vide hune) habitas per annum inque huius biograph. sub 3 et 4 commemoratas. 4 vol. 8°. 2. ed. Brisgoviae, 1880, typis et sumpt. Herder. Viechter Bernardus (a s. Petro Salisburgi), natus Rattenbergae in Tyroli 20. Aug. 1698 studiis humanioribus Salisburgi absolutis, 20. Aug. 1718 habitu novitiatus indutus, anno sequenti eodem die vota monastica emisit. Sacerdos 24. Sept. 1722 ordinatus officiis catechistae in schola domestica, cooperatoris Wietingae et Abbatisaugiae et poenitentiarii in colle Mariano-Plainensi successive functus est. Ad monasterium redux archivio monasterii praefectus per 20 annos tamquam apis argumentosa stupenda industria laboravit usque ad diem supremum, quae fuit 2. Mart. 1753. I. De vita et rebus gestis abbatum antiquissimi monasterii ad s. Petrum o. s. B. qui eidem monasterio ab anno 582 praefuerunt, nec non quorundam magis insignium monachorum, qui in