Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

- 48 2 VII. Vergissmeinnicht. Ihrer königl. Hoheit | Maria Dorothea Amalie am Tage Ihrer ersten heil. Communion in St. Martins Dom, der Glau­benswiege des Ungarlandes, zum Kranze ge­flochten von der treuergebenen Erzabtei Martins­berg. 1880. (i. e. C. r. archiduci Mariae Doro­theae Amaliae, cum primum ad s. Eucharistiae sacramentum adcederet.) Mayer, Wien. VIII. S. Benedict und sein Orden. Ein So­nettenkranz zur vierzehnhundertjährigen Geburts­feier unseres h. Vaters, (i. e. S. Benedictus et ordo eius. Carmen „Sonettenkranz" dictum oc­casione XIV. s. Benedicti centenarii.) IX. Ex singulis carminibus, quae in libellis periodicis: Kath. Christ, Vergangenheit und Ge­genwart, Pest-Ofner Blätter, Monatrosen, Send­bote (Oeniponte et Viennae), Marienrosen (ed. Jarisch), Sieben Schmerzen Mariae, in opere card. Diepenbrock „Blumenstrauss", Kehrein „Blumen­lese" in lucem prodierunt, memoratu digna sunt, quum quam plurima eorum exemplaria divendita in cultu divino quoque adhibeantur: „Immacu­lata" („Hohe und herrliche"), et: Passionslied („In banger Leidenstunde"), quod etiam cum notis musicis saepius editum est. Tonhauser Leonardu s (Mellicen­sis), Austriacus Viennensis, natus die 27. Apr. anni 1695, die 1. Ian. 17 14 per sollem­nem professionem ordini adstrictus est et 25. Iun. 17 19 primam Deo hostiam imma­culatam obtulit. Post ordinationem in mo­nasterio humaniores litteras, dein Mellicii, in Lassee, Weikendorf et Immendorf doc­trinam fidei docuit. Non minus collobora­vit in bonum monasterii, cum per viginti annos rei frumentariae, etiam turbulentis­simo hostilis inruptionis tempore, mira dex­teritate praeesset, quo in officio confratres suos non modo ex adipe frumenti, sed etiam verbo vitae liberaliter cibavit, pluri­morum tum religiosorum, tum ex omni vi­cinia hominum saecularium confessarius et páter spirituális. In choro morbus lethalis (peripneumoniam dicunt) eum apprehendit tenuitque diebus Septem ac demum 1. hora matutina, die 26. Apr. 1759 ab omni opere suo requiescere fecit. Scripsit: I. Libera pro se iuxta arithmeticos numéros, quod die depositionis eius edebatur. Ms. II. Geheimes Handbüchlein, (i. e. Manuale arcanorum.) Oct. 1750. Ms. 4 partes. III. Philosophischer Schatz, welcher zur grösseren Ehre Gottes, Nutzen meines heiligen Ordens und Stiftes, wie auch der Bedürftigen zu­sammengetragen und aus christlicher Lieb zu einer Hilf in der Noth hinterlassen ich Leonardus Antonius Mathias Iosephus Thonhauser, Priester des collegiaten und exemten Stiftes zu Mölk. Ord. S. B. Capitular. 1 755. 8°. Ms. della Tore Robertus (Scotensis), natus est Viennae in Austria die 4. Nov. i8o5, patre typographo. Die 10. Oct. 1825 cum indutus esset, votis sollemnibus die 28. Oct. 1828 emissis absolutisque s. theo­logiae studiis in c. r. univ. Vindob., die 25. Iul. i83o primam Deo obtulit hostiam in­cruentam. Neomysta novitiorum magister factus, cum per quinque annos hoc munere esset functus, die 26. Sept. i835 missus est in restitutum tunc Benedictinorum mona­sterium Augustanum, ubi non solum ma­gistrum novitiorum sed etiam praefectum convictus nobilium iuvenum necnon pro­fessorem gymnasii claustralis egit usque ad annum 1847, quo anno ei filii Bavariae principis de Thurn-Taxis educandi sunt traditi. Quod munus, cum usque ad annum 1868 egregie sustinuisset, infirmitatis causa in dies crescentis in monasterium redux ibidem morte occubuit die i3. Iul. 1869. Typis edidit: I. Würdigung des Herrn Dr. Vollmer An­sicht „Ueber den Ursprung der religiösen Er­kenntniss im Menschen" ; dargestellt in der Ein-

Next

/
Thumbnails
Contents