Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

— 4§o — Tiray Benno Mauritius (Raigra­diensis), Magno-Bitteschensis natus anno 1818 die 11. Sept. Primis litterarum rudi­mentis in schola triviali domi per charum parentem suum, qui M. Bitteschii ludima­gistri officio fungebatur, imbutus atque ab eodem etiam musicae elementa edoctus, mox docilis puer anno 182g in pagum Un­ter-Danowitz linguae Germanicae addi­scendae causa mittitur; cum vero parentes et discendi amorem et facultatem egregiam observarent in filio adamato, eodem anno mense Octobri Mauritium Brunam mittunt ad studia delibanda. Qua cantor egregius et musicus in fundatione penes ecclesiam s. Iacobi provisionem invenit, cum paren­tum aere vix sustentari potuisset in studiis. Ibi quatuor annos transegit, complexus tertiam classem normalem tresque priores classes grammaticales. Absoluto ibidem syntaxi et humanioribus studiis sese ultra ad philosophiam contulit, qua eminente cum progressu absoluta quum in eo esset, ut de eligendo statu serio cogitaret; con­silium quod iam dudum, quamvis dissua­dentibus fautoribus ipsaque matre conce­perat, amplectendi statum religiosum exe­cuturus Raigradium properat, pro admis­sione ad palaestram benedictinam 7. Sept. 1 838 pulsat, et resolutione abbatis Victoris die i5. eiusdem m. ianua aperitur iiorenti iuveni, qui veste benedictina 29. Sept. ac­cepta, tirocinium exorsus est magistro spi­rituali P. Ioanne Bapt. Miiek. Cum voca­tione religiosa, perbona indole, et litte­rarum amore probatus inventus fuerit, ab­soluto novitiatu Brunam mittitur ad studia theologica inchoanda et absoluto 1841— 42 primo et secundo theologiae cursu admis­sionem ad s. professionem petiit, cui, cum legalem quoque aetatem attigisset, nihil repugnabat. Octobris itaque tertia 1841 solemni votorum nuncupatione monasterio se adstrinxit et tum denuo Brunam mitti­tur ad prosequendam s. theologiam tertii et quarti anni. Cum in arte musica, quam a pueritia coluit, laudabilem fecerit pro­gressum, accepta insuper 1840 instructione in generali basso, ex quo et examen subiit, ut ultra coleret artem musicam, novum in­strumentum pianoforte ab abbate accepit. Studiis theologicis 1843 finitis 6. Aug. hu­ius sacerdotio initiatus est ab illustrissimo domino episcopo Brunensi Antonio Erne­sto comité e Schaafg-otsche et i5. Aug. hic primitias celebravit. In capitulo 28. Sept. 1843 qua vice - regens constitutus simul caeremoniarium abbatis egit. 3. Febr. anni 1844 absoluto P. Antonio a cooperatura P. Benno cooperatoriam iurisdictionem ac­cepit penes ecclesiam parochialem Rai­gradiensem et initio 1840 mittitur Doma­sovium, ut ibidem eodem munere per bien­nium fung-eretur. Domum redux regens­chori et iterato cooperator instituitur, anno i853 ad finem vergente insuper culinae praefectus et provisor, quo in posteriori munere affabilitate aeque ac dexteritate sua omnium sibi longe lateque adquisivit aestimationem. Ast iam inde ab anno 1869 iteratis vicibus ex hepate laborans frustra anno i863 sanitatis recuperandae gratia Karolinas thermas visitabat, unde reversus ingravescente semper morbo Raigradii 4. Ian. 1864 supremum obivit diem, merito ab abbate suo coaevo aeque ac a confratribus lacrimis iustoque comploratu prosecutus. Sequitur index omnium P. Bennonis Tiray compositionum, quae in archivo mu­sicali apud nos adservantur:

Next

/
Thumbnails
Contents