Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Selbstverlage des Gymnasiums. Wien, Druck j von Ludwig Mayer. Siberer Andreas (Admontensis), j mundo natus Graecii 12. Sept. 17 22, nobi­lem a nobilibus parentibus nactus indolem, ad gymnasium Admontense missus est, ubi humaniores litteras et artem musices pro­sequebatur. Studiis philosophicis in urbe patria magno cum successu absolutis Ad­rnontes rediens 11. Iul. 1744 professionem emisit religiosam et 29. Sept. 1748 primam Deo hostiam obtulit. Musica cum excel­leret et voce et arte componendi, primo choro musicali praefectus, dein in curam missus est animarum et quidem in Weng 1 7 56— 60, Frauenberg 1 760—70, Wildalpen 1770, ad s.Laurentium 1776; sed anno 1778 festo praecursoris Domini, cuius agendo et patiendo fidelis erat discipulus, feralem ictum excepit gangrena depastus et exani­mis inventus est in lecto (24. Iun.) 1778. Missam funebrem sibi cantandam ipse com­posuit. Composuit 5 Missas, 22 Offertoria, 7 Re­quiem, 1 1 Sub tuum, 2 Fe Deum, 4 Veni sancte, 4 Miserere, 4 Tantum ergo, 6 Vesperas, 1 Hymn, vesp., i Alma redemptoris, 6 Ave regina, 8 Re­gina coeli, 14 Salve regina, 2 Tenebrae, 2 Nonas, quae omnia incendio anni 1865 perierunt. SiebererMaurus (Cremifanensis), antea Georgius, in parochia Weisskirchen dioeceseos Linciensis die 14. Oct. 1806 na­tus, studia humanitatis et philosophiae Cremifani, cursum theologicum Lincii con­fecit; die 14. Sept. I83I professus 29. Iul. insequentis anni sacerdotalem dignitatem accepit. Primum subsidiarius in parochia Buchkirchen, 1835 — 44 grammaticalium, 1845 —48 humanitatis classium professor; 1848 — 5o philologiam et históriám univer­salem in lyceo, immutata studiorum ratione i85o linguam Graecam in gymnasio supe­riori docuit; i85q —65 director gymnasii, 1848 —55 simul praefectus in convictu, ab anno i855 simul monasterii subprior; 1859 aurea c. r. cruce cum corona de re schola­stica optime meritus decoratus; docendi munere fessus i865 ad regendam paro­chiam Thalheim e monasterio abiit sed biennio vix exacto subita morte extinctus est die 26. Oct. 1869. Extat eius dissertatio: Die Leetüre der griechischen Klassiker in ihrer Beziehung auf die religiös-sittliche Bildung der Gymnasialjugend, (i. e. Quam vim lectio auc­torum Graecorum in fidem et mores iuventutis lit­terarum studiosae habeat.) Gymnasialprogramm. Linz, Druck von Feichtingers Erben. 1854. P* Verlag der Direction. Sibilian Cl e m e n s (M echit harist a), Constantinopoli die i5. Apr. 1824 natus, Viennae in Austria habitu s. die 3. Nov. 1840 indutus, die 14. Maii 1842 vota emi­sit, et die i. Nov. 1845 consecratus est presbyter. In monasterio docuit geogra­phiam universalem. Anno 1847 missus est munere missionarii apostoliéi Smyrnam. Post très annos revocatus Viennam, anno i856 missus est in Persiam officio missio­narii apostoliéi, ubi per duodeeim fere an­nos in diversis partibus terrarum Persiae et Armeniae munus suum difficile, divina favente gratia, peregit. Eodem munere perfunetus est aliquibus aliis locis in Asia. Anno 1870 rediit Viennam; ast eodem anno missus est Constantinopolim. Anno 1878 in urbe Diarbekir (olim: Tigranocer­ta, sive etiam Amida) in Mesopotamia de vita discessit. Opera eius typis édita:

Next

/
Thumbnails
Contents