Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
b) Manu ipsius scripta habentur : I. „Estreicha Liadln." (i. e. Cantiunculae Austriacae.) Volumen primum, dialecto vernaculâ conscriptum, in densatam chartam compactum. 4°. 146 p. Incip.: „Dö deutschi Sprach. Dû deutschi is a scheni Sprach", fin.: „So bleibt do non ans. 7. Jänner 1851". Adserv. in bibl. Scot. Nota 54, f. 15 (559). Continet, si ultima illa undequadraginta, quae supra laudavi, apophthegmata ternario tantum numero comprehendimus, 60 carmina, ad quorum cuiusque calcem dies compositionis cum anno appositus est. II. Gereimtes und Ungereimtes, (i. e. Poëtica et prosai'ca, vel potius, si tropicum sensum animadvertas, séria et iocosa). Volumen secundum, linguâ litteraria scriptum, in tegumenta ligatuin. 4 0. 83 p. Incip.: „Den Freunden. An meines Gärtchens Thüre", fin.: „Der todte Strauss. 17. April 1850". Adserv. in bibl. Scot. Nota 54, f. ió (559)- Continet 65 carmina et epigrammata, in quibus tamen omnibus, non obstante titulo, bini semper versus extremis verbis inter se consonant. Dies compositionis ad calcem poëmatum singulorum legitur. Istae collectiones sunt, quae veram iustamque Bertholdi glóriám efiiciunt; quod clarius ex hisce patebit: Austriaci nostri saeculi poëtae in bifariam viam abierunt; alteri, scholam poëtarum recentiorum -;sp;xav.'^o;j.£vwv sequentes, revolutionem civilem, omnium uti nunc sunt rerum contemptum, extremam libertatem politicam et alia huiusmodi fulminanti verborum fragore crocitant; alteri, talibus tumultibus abstinentes, cum musam tranquilliorem colant et, quae vere humana sunt, canant, incensis huius aevi hominum animis minus quidem adrident, pro posteriore tempore modestas suaslaureas reservantes: In quorum numero etiam Bertholdus noster venit, qui, arctiores poëticae suae ditioni fines constituens et ex iis solum, quae quotidie sibi accidebant, canendi occasionem capiens, sua semper exhibet vel, ubi alium loquentem facit (e.g. den „zerstreutenMathematiker"), suâmet indole adornat: unde facile etiam explicatur, quare baptismale eius nomen Ioannes (Hansl) toties in carminibus ipsius recurrat. Singularem diligentiam in poëmata vernaculâ dialecto conficienda impendit : quamobrem opus illud „Estreicha Liadln" volumen uti numerando prius, ita et principale et copiosius altero esse voluit; hanc provinciám vernaculam diutius (usque 7. Ian. i85i) coluit; doctâ dissertatione suam defendit dialectum : quae tamen non est incorrupta nostra campestris, sed, mixta ex litteraria et alienis quoque Unguis, urbana Viennensis, illo utique tempore in hodiernam luem nondum delapsa: secundum ingenium autem ex Bertholdi carminibus resplendens ista a poëmatibus immediate ex populo provenientibus nullo modo distinguntur, — qua laude maior illis tribui nequit. Inserendus igitur est Seng-schmitt numero poëtarum Viennensium (G. Seidl, J. F. Castelli, Kiesheim etc,), omnibus his, si quando opera eius in lucem prodierint, forte superior. Sed cur ij)se, quanquam ab aemulo quoque Seidl excitatus, ilia edere noluerit, in carmine quoclam, cui inscribitur „D'Entschuldigung ;í (excusatio) edicitur: Fore, ait, ut coram hominibus canens mox propter vocem (sc. vernaculam), mox propter animum suum (nulla ratione tumultuosum), mox propter istam vestem (utpote monachalem) carperetur; quare solis amicis se susurrare in abscondito, instar lusciniae, quae nonnisi in umbrosis silvarum reditibus vocem dulcem fundat: an forte, quae ipsa cantet, typis unquam esse imprimenda? 56*