Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

exhibuit : ad Deum consolatorem suspi­ciens religionis et pietatis affectus funde­bat: iam sibi restitutus et liberiore quasi motu oculos circumferens, quae in natura vidit delectabilia canebat, imo perversos mores hominum vei horum ad invicem con­ditiones diversas, ridendis semper, nun­quam mordacibus, perstringebat facetiis : quae si quando ipsi deerant, iocosa dere­linquens laudabili nisu ad serenas patriae laudes extollendas adscendit: itatamen ;ut immediate omnia ex valido animi affectu, gracili et nativo sermone fluere viderentur. Interim, anno 1807 mensib. Aug. et Sept. in Italiam iter instituit, Venetiis vero ulti­mum viae milliarium legit: ibique aliquot dies commoratus, sex pretiosa carmina lyrica exornavit; domum redux novum ex hoc itinere poëseos incitamentum sentiens, iocosa potissimum, sed quae animum simul moverent, componere perrexit et usque ad annum 1842 numerum 1 14 poëmatum com­plevit. —• Isto autem anno archivarius mo­nasterii et paulo post secretarius r. r. d. abbatis designatus, insuper mense Octobri ex grammaticalibus classibus ad docenda humaniora provectus, late sibi patentem officiorum campum invenit: archívum ex miserabili strue in ordinem redigendum, singula documenta notanda, et, quae in ipsis contineantur, ad succum saltern in ca­talogum referenda; in schola novum ideo­que sinistrum adhuc pensum praestandum, quod tanto difficilius fuit, quo minus libri tunc temporis discipulorum manibus triti fini suo respondebant. Talibus curis disten­tus parum abhinc poëseos studio vacare potuit. Insudavit sedulus archivarius an­nalibus monasterii elaborandis, prout ipse E. Iiauswirth in opere suo '„Abriss einer Geschichte der Benedictiner-Abtei zu den Schotten", anno 1857 edito, fatetur: se scri­bendae históriáé Scotensi imparem futu­rum fuisse, nisi antehac Bertholdus j)er 20 annos materiam tam commode dispo­suisset. Scripsit etiam, anno 1848, ineunte suo in humanioribus scholis magisterio, compendium artis mathematicae, quod quamvis non ederet, tarnen aptam in do­cendo normám sequebatur. Postquamvero prima eaque longe graviora in novis offL­ciis stipendia meruerat, ad colendam poë­sin quandoque redire non sibi poterat ne­gare : ast quem antea mobili vividissimâ­que ne dicam nugatoriâ indole fuisse cogno­vimus, iam, laboribus pressum, severiorem faciem induisse miramur, edisserentem: in quibus vera animi tranquillitas sit inveni­enda; ubi terrarum optime sibi et ita qui­dem placeat, ut mortis ibi somnum dormire velit, et eiusdem tenoris alia. Sed post re­formata per totam Austriam gymnasia (i85o) in solis semper linguis Germanâ et Latina sibi tam familiaribus discipulos in­struebat, unde, aliquantulo liberius otium nactus, hilariore iterum animo iocosa sua carmina canere coepit, in quibus rustica illa apophthegmata, brevibus quatuor ver­sibus absoluta, singulari laude nominentur. Ast iam anno 1851 gravi tussi laborans, in­valescente morbo mense Martio i852, pro­fessurâ pro restituendâ sanitate derelictâ, Badenam se contulit, si forte campestris aër ad medelam percipiendam profuturus esset; nihilominus eodem anno dissertatio­nem de dialecto Austriacâ programmati gymnasiali i852 inserendam typis manda­vit, — quin opus videre perfectum dira mors ipsi concederet. Phthisi pulmonum i confectus Badenâ revertit et, anno aetatis 56

Next

/
Thumbnails
Contents