Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
carmen Latinum'elegiacum inscriptum: Valedictio monti Bezdëzensi, quod carmen in eius história Emautina descriptum adservatur. Non satis adumbrari potest, quam copiosa, at vero etiam quam exquisita indefessus Cechner in scriptis suis exegerit. Omnia, quae scripsit, volumina brevi in conspectu poni facile nequeunt. Quoad eius fieri potest, omissis plurimis, res quaedam in exemplum subiciuntur: Enarrat mérita et elogia ordinis Benedictini in Bohemia. Habet históriám et elogia primorum sex Benedictinorum episcoporum Pragensium et archiepiscopi Zoubek de Bilenberg, Benedictini. Enumerat omnes congregationes Benedictinas. Omnes miraculosas et gratiosas imagines sanctas apud Benedictinos enarrat. Ordo Benedictinus quot habeat thaumaturgos. Habet catalogum scriptorum et doctorum ordinis s. Benedicti. Enumerat imperatores, reges, reginas ordinem s. Benedicti professos, principissas ordinem hunc ingressas. Habet catalogum summorum pontificum, sanctorum apostolorum, sanctorum martyrum ordinis nostri. Habet suinmarium indulgentiarum crucum s. patris Benedicti. Habet et recensei academias, quas rexerunt Benedictini. Recenset omnia monasteria ordinis s. Benedicti, quando, ubi et a quo fundata? Dat fusam notitiam celeberrimi montis Serrati in Hispania. Narrat de origine cultus beatiss. virginis Montserratensis in Germania. Habet históriám separati Viennensis montis Serrati a Pragensi et prioratus Viennensis in abbatiam elevati. Recenset omnia opera novem classium a celeberrimo per orbem noto secundo abbate Montserratensi Emautino Ioanne Caramuele de Lobkovic édita. Omnia opera doctissimi quarti Montserratensis Emautini abbatis Didaci a Canvero , sub quo archiépiscopales typographia erat in monasterio Emautino. Enumerat opera Veremundi Proche, egregii scriptoris Emautini altero proxime anno ante annum I 750 mortui. Consignavit omnes gratias exhibitas a Matre divina in monte Mariano Bezdéz. Habet omnia elogia poetica, adgratulationes, anagrammata abbatibus Emautinis facta; ipse quoque elogia praestantissima fecit. Habet históriám IX pseudo-abbatum commendatoriorum in monasterio Emautino tempore hussitarum. Habet históriám XVIII administratorum consistorii utraquistarum in monasterio EmautinoSlovanensi. Habet bullas romanorum pontificum: Ioannis VIII. dantis licentiam Bohemis lingua Slavica sacras missas et officia divina persolvendi. Ioannis XIII. hoc privilégium revocantis. Clementis VI. ad preces imperatoris Caroli IV. licentiam hanc iterum indulgentis, ut in Emaus omnia officia divina lingua Slavica persolvantur. Alexandri VII. dispensantis a perpetuo ieiunio in Emaus, remanente nomine strictioris observantiae Montserratensis. Clementis X. super indulgentias monasterii et creantis III. Montserratensem Emautinum abbatem Antonium de Sotto Maiorem episcopum suffraganeum Pragensis archiepiscopi Matthaei Zoubek de Bilenberg ex ordine s. Benedicti. Innocentii XIII. dantis indulgentias altari privilegiato animarum defunctorum in ecclesia Emautina. Describit coronationes regum Bohemiae a Ioanne Luxemburgensi usque ad Iosephuin II., cuius coronatio non fuit. Habet diplomata imperatorum et regum a Carolo IV. usque ad Mariam Theresiam. Adfert adlocutionem summi pontificis Pii VI. ad imperatorem Iosephuin II.