Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Schnitzer Ioseph (Muro-Griesensis) ; Tiroli prope Meranum die 2 5. Iun. i832 natus, religionem ingressus et professus est die 8. Dec. 1854. Acceptis ordinibus sacris die 17. Febr. 1856, per aliquot annos cooperator, lector et magister novitiorum erat, nunc vero oeconomus monasterii. Notus est ut bonus ornithologus, qui simul in arte avium pelles effarciendi peritissimus collectionem talium avium in monasterio Griesensi condidit. Schober Aemilianus (Mellicensis), Austriacus Cremifanensis, natus 16. Febr. 1713, sollemni professione die 27. Dec. 1733 monasterio adstrictus, Yiennam missus ibique candidatus pro suprema laurea adprobatus, die 21. Mart. 1738 sacerdotio inauguratus est. Fuit professor humaniorum, dein philosophiae et theologiae, 27. Febr. prior, et 9. Iul. 1755 parochus in Gettstorf, ubi stomachi cibos fastidientis malo correptus accedente apoplexia die 5. Nov. 1769 animam suam posuit. Scripsit: I. Tractatus theologicus de augustissimo incarnationis mysterio. 4 0. 1744- Ms. II. Opus apologeticum, videlicet super illud Viennae emanatum de erectione canonicorum nobilium in ecclesia ad s. Stephanum, qui pauperes nobiles simul essent abbates monasteriorum in Austria. Fol. 1752. Ms. in archivo Mellicensi. Schoenberger Basilius (Cremifanensis), antea Georgius, Austriacus Ivirchdorfensis, die 18. Apr. 1807 natus, humanitatis et philosophiae studia omnia in scholis Cremifanensibus percurrit; ob insignem eruditionem in monasterium receptus, absoluto novitiatu theologiae disciplinas partim in univ. Vindob., partim in lyceo Linciensi audiit, s. regulám professus die 14. Sept. 1831 et insequentis anni die 12. Aug. sacerdotii primitias celebravit. 1832—34 partim cooperator in Thalheim, partim provisor in Rohr; 1834—39 classium grammaticalium, 1839 — 46 classium humanitatis professor; 1846—49 praefectus gymnasii et magister artis paedagogicae ; mutata studiorum ratione professor linguae Graecae, obiit in cathedra sedens et docens tactus apoplexia die 8. Iul. i85o. Manuscriptam reliquit variorum poematum collectionem. 4 0. 70 p. Sign. B. 43. Schramm Romualdus (Brevnoveno-Braunensis), a Braunau Bohemiae. Natus 5. Sept. i833 absolutis gymnasii studiis habitum probationis novitiorum induit i853, et die 6. Sept. 1857 s. regulae observantiam professus est. Sacerdotio 1 .858 die 29. Iul. initiatus anno subsequenti vocatus est ab abbate suo ad officium secretarii abbatialis, et ab anno 1866 vices agit provisoris monasterii Bfevnoviensis. Scripsit necrologium, quod sub titulo „Fratres o. s. B. Brevnoveno - Braunenses in Domino defuncti" catalogo religiosorum eorumdem monasteriorum anno 1867 annexum est. Pragae, typis C. Bellmann. 8°. 72 p. Schrazenthaler Bonifacius (Admontensis), Stirus e Goess oriundus 1. Febr. 1707, vota emisit sollemnia 3o. Ian. 1724, et neomysta stetit ad altare 3. Apr. 1731. Prof. gymnasii et theologiae constitutus, curatiam Hallensern administra vit et secretarius rever. dorn, abbatis et congregationis Salisburgensis est nominatus. Bonifacius, prof, iubilaeus, vir praeclarae eruditionis, scientiae et magnae sanctitatis obiit domi 26. Febr. 1775. Typis prodierunt ab eo: