Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
ubi parochiae reguläres sunt, très exponantur, secus sit ecclesiasticus" P. Friclericus Ostrovaöicii stabilitus et ad tenorem huius decreti ab uno alterove fratrum Raigradiensium adiutus omnis generis ibidem exantlavit labores. Anno 1784 28. Febr. furtum patratum in ecclesia Ostrovacicensi; effractis ferreis cratibus in fenestra sacristiae confractoque tabernaculo abstulerunt fures argenteum ciborium, ostensorium ex cupro deauratum, reliquiarium s. Barbarae, aliquot parvi momenti monetas argenteas de statua B. M. V. Cellensis etc. de quibus utensilibus pleraque in agris Strucensibus reperta quidem fuêre, sed ex mera furum malitia comminuta et confracta. Multa quoque aliavenirent malarecensenda, quae Friedericum infirmae semper valetudinis summo affecerunt dolore; quare anno 1789 19. lui. ad Othmarum praepositum scribit: ,,ut illi de stabili adiutorio in cura animarum provideatur, .... ego enim iam delibor, et propter continuos labores domesticasque curas iam denuo excessivum fluxum haemorrhoidalem patior, ex quo sequitur naturaliter tremula pedum et manuum, ita ut absque levamine ministri aut aeditui ad altare missam celebraturus stare non valeam". Quibus precibus permotus praepositus P. Friedericum ab officio absolvit 178g 20. Oct. atque ad penates revocavit, ubi valetudinarius anno 1797 3o. Sept, apoplexia tactus pie in Domino obdormivit. P. Friedericus Schmidt sequentia reliquit scripta propria manu exarata: I. Tractatus scholastico-dogmaticus ad mentem divi Thomae de sacramentis in genere et specie traditus Raigradii a P. Richardo Schaller anno 1750—52, terniones 39. II. Fragmenta theologiae scholastico-dogmaticae, utraque scripta sub Msn. 515 (I et II) in 4 0. sine pag. sub F/K. II. b. 13 —14 in bibliotheca. III. Rituale benedictinum ; complectens modum induendi novitium etc. Cod. pap. in 4 0. Msn. 64. i. sub B/K. II. ß. 8 a in bibl. IV. Necrologium mon. Raigr. o. s. B. cum confoederatis monasteriis scriptum anno 1766, in fol. sub Msn. 681, sine pag. in prioratu adservatum. V. Graduale benedicto-romanum pro mon. Raigrad. cum chronogrammo : sCIo qVIa fILII Abrahae estis, seD qVaerltls Me InterfICere (Ioann. cap. 8. vers 37) i. e. anno 1 770. Cod. pap. in fol. Folia 130. Msn. 9. Sign. B/K. II. a. I 2 a bibl. VI. Informatio de parochiae Nigrofanensis (Ostrovacicensis) erectione, statu personali, ecclesiae structura, fundo instructo, conscripta a p. Fried . . . curato occasione visitationis generalis anno 1772. Fasc. in fol. sine pag. sub B. IX. 8 archivi Raigr. VII. Acta parochialia Nigrofanii ab anno 1772—89. Fasc. in fol. sine pag. sub B. IX. 10 archivi. VIII. Liber confirmatorum administraturae Nigrofanensis compilatus per . . . anno 1781 — 1784, Fasc. in fol. sine pag. sub B. IX. 13. IX. Protocoll oder Auszug aus den landesfürstlichen Verordnungen in publico-ecclesiasticis errichtet von P. Fr. Sch. (i. e. Protocollum legum in publico-ecclesiasticis.) Cum continuatione a manu altera ad annum 1810. Cod. pap. in fol. sine pag. anno 1774 incoeptum sub Msn. 630 et Sign. F/K. I. a. 8 bibl. Schmidt Severinus Paulus (de s. Monte Pannoniae), ins. ord. Francisci Iosephi I. eques, ad excelsum consilium locumtenentiale consiliarius scholasticus, regiae physicorum societatis Hung. etc. sodalis correspondens, Neosolii com. Nitr. in LIungaria die i5. Dec. 1804 natus, s. habitu die id. Oct. 1821 indutus, vota sollemnia die 17. Iul. 1827 emisit et absolutis in 53