Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

mum obiit diem rever. dom. abbas Augu­stinus, postquam 18 annis Raigradii pra.e­fuit, et elapso ab eius obitu 8. mense in nova electione praeter expectationem om­nium sors in Victorem excidit, qui secun­dus Raigradiensis abbas 16. Sept. i832 a novo episcopo Brunensi Francisco Gindl abbatialem benedictionem accepit. Fuit autem abbas Victor vir — ut utar verbis s. Gregorii Papae — cogitatione mundus, actione praecipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proxi­mus, prae cunctis contemplatione suspen­sus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum iusti­tiae erectus, internorum in exteriorum oc­cupatione curam non minuens, exteriorum providentiam in internorum solicitudine non relinquens. Zelo domus Dei et discipli­nae reguláris totus aestuabat, hisque omnes animi sui praeclaras dotes inde ab initio regiminis dedicabat promovendis, semper animo volutans, quantopere disciplina re­guláris perfectioque religiosa sola bene­dictionem coelestem in terris iam prome­reatur fratresque beare possit. Pari modo et studio etiam meliorationes et ordina­tiones oeconomiae et externi status nostri prosequebatur decursu regiminis sui, quo 1848 nova inchoabatur reipublicae aeque ac ecclesiae aetas et apud nos, seposita omni pompa, cui omnino rerum faciès re­pugnabat, festum saeculare octavum mo­nasterii celebrabatur. Mirum sane et nimis longum ad enumerandum foret, quod Vic­tor abbas in bonum fratrum aeque ac sub­ditorum per 22 annos perfecit quodque história domus aeterno notavit calamo. 10. Iun. 1864 Brunam et inde in Bohemiam qua convisitator monasteriorum ord. s. Au­gustini a cardinale episcopo Schwarzen­berg designatus abiit, unde medio lui. re­dux, aliquot dies sanus utcunque, ast defa­tigatus ex itinere nec non morali affectione accepta transegit, summo cum gaudio spi­rituali P. Stoeger soc. Iesu ad exercitia spiritualia ducenda praestolaturus, sed proh dolor nocte 16. Aug. apoplexia tac­tus hora 6 '/ 2 mane, sacramentis morientium munitus, animam Deo reddidit. Cuius cor­pus 18 h. per abbatem s. Thomensem sol­lemni ritu sepulturae traditum est. Elenchus operum manuscriptorum p. t. Victoris Schlossar: I. Catalogus archivi mon. Raigradiensis sum­ma industria anno 1840 confectus et duobus to­mis comprehensus. Fol. 315 et 165 p. II. Institutiones philosophiae theoreticae, i. e. logica et metaphisica, tradita sec. Carpe a D. Iosepho Wittgens et conscripta anno 1813. Ms. pap. in uno fasc. plag. 44, sine pag. Msn. 483. Sign. F/K. II. a. 49, in bibl. III. Institutiones philosophiae practicae ethi­ca et ius philosophicum, conscr. anno 1814. Ms. pap. in 18 tern, sine pag. in 4 0. Msn. 484. Sign. F/K. II. a. 50, bibl. IV. História ecclesiastica universa tradita sec. Dannemayer a Zacharia Parma schol. piar.., descr. anno 1816. Ms. pap. terniones 13, sine pag. in 4 0. Msn. 440. Sign. F/K. II. a. 3, bibl. V. Interpretatio et exegis libri Ruth et libri Habakuk dictante P. Cyrillo Napp stud. bibl. V. T. prof, excepit anno 1816. Ms. pap. in 3 ter­nionibus. 4 0. sine pag. Msn. 459. Sign. F/K. II. a. 24, bibl. VI. Codex qui continet: a) brevem gram­maticam Hebraicam, b) item Aramaicam, c) item Arabicam, d) de W. Hetzeiii grammatica Arabica, e) versiones Syriaco-chaldaicae ac Arabicae nec non interpretationes, sec. prael. Cyrilli Napp prof, anno 1816—17 conscr. Ms. pap. in plag. p. 6, 5, 5, tern. 8, 20. 4 0. Msn. 500 (I—V). Sign. F/K. II. a. 5, bibl.

Next

/
Thumbnails
Contents