Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
mum obiit diem rever. dom. abbas Augustinus, postquam 18 annis Raigradii pra.efuit, et elapso ab eius obitu 8. mense in nova electione praeter expectationem omnium sors in Victorem excidit, qui secundus Raigradiensis abbas 16. Sept. i832 a novo episcopo Brunensi Francisco Gindl abbatialem benedictionem accepit. Fuit autem abbas Victor vir — ut utar verbis s. Gregorii Papae — cogitatione mundus, actione praecipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum iustitiae erectus, internorum in exteriorum occupatione curam non minuens, exteriorum providentiam in internorum solicitudine non relinquens. Zelo domus Dei et disciplinae reguláris totus aestuabat, hisque omnes animi sui praeclaras dotes inde ab initio regiminis dedicabat promovendis, semper animo volutans, quantopere disciplina reguláris perfectioque religiosa sola benedictionem coelestem in terris iam promereatur fratresque beare possit. Pari modo et studio etiam meliorationes et ordinationes oeconomiae et externi status nostri prosequebatur decursu regiminis sui, quo 1848 nova inchoabatur reipublicae aeque ac ecclesiae aetas et apud nos, seposita omni pompa, cui omnino rerum faciès repugnabat, festum saeculare octavum monasterii celebrabatur. Mirum sane et nimis longum ad enumerandum foret, quod Victor abbas in bonum fratrum aeque ac subditorum per 22 annos perfecit quodque história domus aeterno notavit calamo. 10. Iun. 1864 Brunam et inde in Bohemiam qua convisitator monasteriorum ord. s. Augustini a cardinale episcopo Schwarzenberg designatus abiit, unde medio lui. redux, aliquot dies sanus utcunque, ast defatigatus ex itinere nec non morali affectione accepta transegit, summo cum gaudio spirituali P. Stoeger soc. Iesu ad exercitia spiritualia ducenda praestolaturus, sed proh dolor nocte 16. Aug. apoplexia tactus hora 6 '/ 2 mane, sacramentis morientium munitus, animam Deo reddidit. Cuius corpus 18 h. per abbatem s. Thomensem sollemni ritu sepulturae traditum est. Elenchus operum manuscriptorum p. t. Victoris Schlossar: I. Catalogus archivi mon. Raigradiensis summa industria anno 1840 confectus et duobus tomis comprehensus. Fol. 315 et 165 p. II. Institutiones philosophiae theoreticae, i. e. logica et metaphisica, tradita sec. Carpe a D. Iosepho Wittgens et conscripta anno 1813. Ms. pap. in uno fasc. plag. 44, sine pag. Msn. 483. Sign. F/K. II. a. 49, in bibl. III. Institutiones philosophiae practicae ethica et ius philosophicum, conscr. anno 1814. Ms. pap. in 18 tern, sine pag. in 4 0. Msn. 484. Sign. F/K. II. a. 50, bibl. IV. História ecclesiastica universa tradita sec. Dannemayer a Zacharia Parma schol. piar.., descr. anno 1816. Ms. pap. terniones 13, sine pag. in 4 0. Msn. 440. Sign. F/K. II. a. 3, bibl. V. Interpretatio et exegis libri Ruth et libri Habakuk dictante P. Cyrillo Napp stud. bibl. V. T. prof, excepit anno 1816. Ms. pap. in 3 ternionibus. 4 0. sine pag. Msn. 459. Sign. F/K. II. a. 24, bibl. VI. Codex qui continet: a) brevem grammaticam Hebraicam, b) item Aramaicam, c) item Arabicam, d) de W. Hetzeiii grammatica Arabica, e) versiones Syriaco-chaldaicae ac Arabicae nec non interpretationes, sec. prael. Cyrilli Napp prof, anno 1816—17 conscr. Ms. pap. in plag. p. 6, 5, 5, tern. 8, 20. 4 0. Msn. 500 (I—V). Sign. F/K. II. a. 5, bibl.