Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
3. mensis huius mittitur Olomucium ad studia theologica finienda. Quibus ibi et Brunae peractis et testimoniis optimis ex omni scientiae sacrae genere secum allatis, 28. Aug. 1821 presbyter ordinatus, 8. Sept. primas Deo hostias coram admodum numerosa multitudine obtulit apud suos parentes Schönwaldae in patria sua. Redux constituitur institutor iuventutis in schola triviali, et iterata vice regens chori; tum obtenta iurisdictione simplici penes ecclesiam parochialemRaigradiensem ad curam animarum incumbebat, donec 6. Ian. 1823 ad preces parochi Lauöicensis PeSina nomine, cuius curae vacans tunc parochia vicina Nicolőicensis concredita erat, pro administranda ista ab officio episcopali determinatus est, ubi usque ad annum 1825 inclusive permansit et magno cum zelo gregem sibi concreditum pavit. A cura animarum Nicolöicii absolutus in monasterium rediit, ut se ad professuram históriáé universalis praepararet, simulque bibliothecae Raigradiensi praeficitur. Qua bibliothecarius novum catalogum systematicum conscripsit, librosque in meliorem, quam antea fuit, ordinem redegit. Anno i832 mense Ianuario P. Rücker, qui 1827 Auspicii per aliquot menses cooperatorem egerat, pro administranda parochia Modricensi constituitur, unde, mense Martio, beneficio hoc libero Baroni de Schrenk (posteaarchiepiscopo Pragensi) collato vix absolutus 29. Mart. Auspicium pro iuvamine in cura animarum mittitur, quo loco usque ad initium mensis Iulii permansit. Instante enim tunc post obitum Augustini abbatis nova electione etiam P. Antoniusrevocatur domum, ubi sedulo laboribus in bibliotheca perficiendis tempus dedicabat, insimul vero a praelato in rationibus oeconomicis meliori formae reddendis in iuvamen est adscitus, in quibus haud contemnendam praebuit operam, cum matheseos esset perquam gnarus. Confecit quoque conspectum catastri Theresiani Iosephini et illius provisoris de anno 1819, quo uno obtutu mensura et fata individui praedii ad monasterium spectantis conspiciuntur. Cui operi praeclaro ingenue insudavit. Incepit quoque inventarium rei oeconomicae conficere, quod complere eheu non poterat, cum in locum Benedicti Richter, qui Augustam Vindelicorum qua rector et professor gymnasii abierat, professor religionis et paedagogiae universalis in instituto philosophico Brunae suffectus sit. Anno 28. Sept. i836 subito examine rigoroso ex arte paedagogica in univ. Olomucensi et 14. Oct. e. an. e religionis scientia ad consistorium Brunense, quibus clonum suum didacticum optime comprobavit, professor publicus declaratur. Verbi divini praeco zelosus, veritatis catholicae propugnator acerrimus, discipulis, qui liberioribus principiis faciliorem praebebant aurem, non omnino extitit gratus, sed tanto magis superioribus ecclesiasticis. Conversationis tandem in mundo pertaesus et dilectae solitudinis monasticae cupidus petiit absolvi ab officio professons, et postquam bibliothecam instituti philosophici in concinnum redegit ordinem, Augusto 1843 ad monasterium nostrum est reversus, post octo annos impigre Brunae exantlatos. In capitulo die 28. Sept. 1843 bibliothecae, quam iam priclem singulari fovebat amore, praefectus redditus est et simul curae animarum qua cooperator penes parochiam adiunctus. Nec pigebat lac praebere par49*