Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
in univ. Viennensi, quibus optime absolu- j tis, in ordinem s. P. Benedicti ad Scotos ascitus habitu indutus est die 2 5. Oct. 1807. Triennio post die 2. Dec. 1810 sollemni ac perpetua votorum sponsione Deo se obstrinxit sacerdosque factus die 29. Nov. 1812, die festo immac. concept. B. M. V. eiusdem anni prima sacra administravit, Statim dein missus est in suburbium, qui dicitur campus Scotorum, ibique primos in vinea domini subiit labores. Anno vero insequente in monasterium revocatus, ut humanas in gymnasio ad Scotos traderet litteras. Anno vero 1824 munus subprioris et magistri novitiorum ei demandatum est et biennio post mense Augusto prior factus hoc amplo nec non gravi officio functus est usque ad 3o. Apr. i83o, quo abbas eum parochum ad s. Georgium in Gaunersdorf designavit. Ibidem vero gravi morbo affectus valetudinis restituendae causa 1840 in monasterium reversus est, ubi die 28. Iun. 1841 iterum magistri novitiorum usque ad annum 1854 et 1842 spirituális munus subiit. Longum est enarrare mérita eius, quae in hoc agendi campo sibi collegit., Simplicitas eius non permisit, ut magno cum apparatu sacerdotii sui iubilaeum die 8. Dec. 1 862 celebraret. Deinde vero paullatim eum vires deficere coeperunt et die 18. Maii 1 865 revera pie in Domino obdormivit. Typis edidit: I. Brevis grammaticae Graecae sectio II. in usum classium humanitatis. Viennae 1822. II. Iacobi Balde carmina selecta. Curavit Franciscus Röhn, abbatiae ord. s. Benedicti etc. etc. I vol. 8°. Viennae et Cremisiae, typis et sumptibus B. Th. Bauer. 1824. Roiss Udalricus Mathias (Scot ens is), natus die 21, Febr. 1801 Bergheim in Austriae superioris pago, cum PP. Benedictinis Cremifanensibus in disciplinam traclitus esset, litteris optime institutus novitiatum ad Scotos Viennae ingressus est die 2. Oct. 1823. Transacto triennio vota emisit sollemnia die 22. Oct. 1826 et, presbyter ordinatus, die 31. Aug. 1828 primum Deo incruentum sacrificium obtulit. Anno 1829 cooperator in curam animarum missus, per viginti fere annos egregiam in hoc officio operam collocavit et quidem in Pulkau, dein in s. Udalrici parochia suburbana, postremo in vicino Campo Scotorum. Anno vero 1847 parochiam suscepit Watzelsdorf, dein 1 852 Eggendorf. Ineunte vere 1 855 sacrae peregrinationis a compluribus viris catholicis diversarum regionum in terram sanctam institutae, una cum duobus confratribus, P. Urbano Loritz (vide hunc) et P. Alberto Gatscher professore, nunc directore gymnasii ad Scotos, socium se adiunxit, indeque superatis feliciter multis tarn longi itineris periculis et aerumnis sospes reversus est die 16. Maii eiusdem anni. Descriptionem huius itineris P. Urbánus Loritz typis mandavit 3. ed. Eodem anno Udalricus parochiam suscepit in Breitenlee simul amplae illius praedii villicationi praefectus et sepulturae conventualium ibidem custos. Quibus muneribus immortuus est die 16. Oct. 1861. Manuscriptum reliquit : Erinnerungen aus meiner Pilgerreise nach Jerusalem im Jahre 1855. (Commentarii susceptae in terram sanctam peregrinationis.) I vol. Römer Florianus Franciscus (de s. Monte Pannoniae), abbas s. Ioannis Bapt. de Iánosi, canonicus dioec. Magnovaradinensis 1. r., c. r. et ap. mai. consiliarius, aa. 11. et philos, doctor, ins. ord. coro/