Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
brosio absente, cui successit die 5. Dec. i838, et multo magis post electionem tamquam dux gregis Christi praeliatus est praelia Domini contra gubernium Argoviense, quod interitum omnium monasteriorum in sua ditione molieb'atur. Expulsus tandem cum suis monachis iniustae violentiae opposuit licet frustra arma iustitiae, i. e. protestationes et appellationes permultas, quarum auctor ipse plerumque extitit. Anno 1845 venit ad monasterium Griesense ab imperatore Austriae Ferdinando gratiosissime ipsi oblatum, ubi sedem figens maiorem mox discipulorum numerum congregavit, quam apud Muros habuerat. Regit adhuc iubilatus professione et sacerdotio commissum sibi coetum. Est etiam episcopo Tridentino a consiliis ecclesiasticis et examinator pro approbatione confessariorum. Eius scripta édita et inedita sunt: I. Temporarius ordo diei quoad divina officia. Muris, 183g. 12°. 1 2 p. II. Recursus, declarationes, protestationes, appellationes et similia assistentibus causidicis ad gubernium Argoviense vel ad consilium generale Helveticum in causa monasteriorum, typis impressa vel Schaffhusae ap. Hurter, vel Lucernae ap. Raeber vel s. I. 1836—46 in fol. et 4 0, quae simul collecta integrum volumen constituunt. E. gr. Rechtfertigung der aargauischen Klöster über ihre frühere Verwaltung und Verantwortung über die ihnen gemachten Anschuldigungen an den grossen Rath von Aargau, Schaffhausen. Fol. 40 p. — Ehrerbietige Vorstellung der aargauischen Klöster an ihre oberste Cantonsbehörde und die hohe eidgenössische Tagsatzung im April 1 836, ibid. in fol. 8 p. — Die aargauischen Klöster und ihre Ankläger. Eine Denkschrift an alle Eidgenossen und an alle Freunde der Wahrheit und Gerechtigkeit. 1841, mit Beilagen. Ibid. 4 0. 154 et XLII p. etc. III. Litterae, quarum textus passim citatur ab Henrico de Hurter in „Friedrich von Hurter und seine Zeit." Graz, 1876. 2 vol. 8°. IV. Abhandlung über den Unterschied zwischen blosser Collatur und incorporirten und ReÍ gularpfriinden. (i. e. Tractatus de discrimine inter parochias liberae collationis, incorporatas et reguläres.) Iussu abb. Ambrosii 1827 exarata dissertatio. Ms. in archiv. Muro-Gries. in fol. 17 p. A. III. Fasc. X. V. Aufzeichnungen über den Abzug von Muri, die Uebernahme des Collegiums in Sarnen und die Niederlassung in Gries, (i. e. Diarium gestum de degressu Murensi, susceptione collegii Sarnensis et colonia Griesiensi.) In bibl. MuroI j Gries. Cod. 2. 102. 4 0. 52 p. VI. Sermones ad populum 7g. Ibid. Cod. i . 1 10. VII. Stammbaum der Geschlechter in der Pfarrei Muri. (i. e. Stemma familiarum parochiae Murensis.) 2 vol. in fol. in bibl. Muro-Gries. et in parochia Murensi. Regner Cornelius (Emautinus Montserratensis), Bohemus Lukavicensis, natus 1804, professus i832, presbyter ordinatus 1834, prior et novitiorum magister, archiepiscopalis ordinär, commissarius in c. r. gymnasio Vetero-Pragensi et scholarum realium Bohemicarum Pragae emeritus, nótárius archiepiscopalis, gymnasii Benedictini Emautini Ivlatoviae professor et director emeritus, rector ecclesiae Emautinae. Per plures annos conciones in ecclesia parochiana ad Trinitarios cum praecipuo fervore habuit, in ecclesia monasterii Emautini usque ad aetatem provectam in peragendis sacris officiis et concionibus Imbendis operosus et indefessus, memoria fidelissima vigens in história monasterii multa magni momenti addidit et complevit, librum memorabilium monasterii continuavit, in annalibus domini Ebersberg, quibus nomen fuit patrónus po-