Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

cium eucharisticum obtulit. Dein iuvenis adhuc sacerdos, cum magna in eo esset pietas, novitiorum magister constitutus est; quo in officio per octodecim annorum spatium non sine maximo confratrum emo­lumento desudavit. Iam vero de gradu in gradum elevatus, nunc animarum curae in monasterii parochia admotus, 1748, nunc sugg'estum Dominicis diebus ibidem con­scendere iussus, nunc munere subprioris et parochi decoratus 1763, vota omnium semper superavit. Divinae vero providen­tiae consilio ad maiora fuit destinatus. Ca­nonica ergo electione die 7. Mart. 1765 ab­bas constitutus et infulis pontificalibus die 8. Apr. eiusdem anni redimitus est. Itaque pater omnium factus, omnesque suos pa­terno amore complexus, nihil dulcius du­cebat ac iucundius, quam fratrum in corona laudibus divinis die noctuque incumbere. Imprimis intentus ad honorem Omnipoten­tis, exstructis sex numero ecclesiis totidem­que aedifieiis, in quibus saeerdotes habita­rent, comparatisque multis rebus ad rem divinam et rite et magnifice perpetrandam necessariis, summa enisus est ope, ut illud s. p. n. Benedicti „ut in omnibus glorificetur Deus" ad effectum perdueeret. Sed quid iu­vat templi Domini ex lapide constructi cura, si templum vivum negligatur? Nihil minus neglexit filios suos, ne vel unum ex iis per­deret. Semper fratres ad Studium virtutis et s. regulae fidelem observantiam adhorta­batur; attamen nullam virtutem commen­davit, cui ipse prior luculentissima specimi­na non dederit. Itaque illud omni auro pre­tiosius testimonium ab eminentissimo car­dinaliMigazzio obtinuit: „Apud Scotos sub Bennone abbate simul disciplinam mona­sticam et litterarum studia aeque florere." Animi cultura inter suos optime stabilita de temporali eorum emolumento quam ma­xime erat sollicitus. Longum est enarrare, quaecunque hac in re saluberrime gesserit. lit cetera silentio transeam, praedium in Ottakring, usibus Scotensium accommo­datissimum, multos agros, vineas, silvas, prata comparavit. Quare non solum a fra­tribus singulariter diligebatur, sed propter insignem prudentiam suam in rebus quo­que publicis magna erat auctoritate. In sta­tuum inferioris Austriae deputatum a pa­triae patribus electo, amplissimus aperie­batur campus, quem intemerato animi can­dore decurreret. Cui muneri admotus om­nia adeo ad salutem publicam principisque salutem retulit, ut huius senatus praeses palam edixerit: Si non Magni Gottvicensis et Bennonis Scotorum abbatum prudentia et dexteritate fulciretur, se negotiorum mole obrutum, oneri ferendo imparemfore. Insignis ilia Bennonis consiliorum integri­tás fugere non poterat Mariae Theresiae imperatricis obtutus, quae eum in rebus gravioris momenti semper consuluit eius­que consulta in insigne bonum jDatriae exe­cution! demandavit. Maria quoque Anna, piissima Mariae Theresiae filia, archidux Austriae, eum adeo venerabatur, ut ex eius quasi ore penderet et eum adhortatorem sequeretur. Haec denique exacta iudicii ratio, animique intemerata fides illi Io­sephi II., Romanorum imperatoris conci­liavit aestimationem atque effecit, ut, cum de adunando sacratiori concilio ageretur, in quo causae pauperum et fundationum rationes essent discutiendae, eum huius congressus praesidem denominarit. Sed ne­que illud silentio est praetereundum, quod Iosephus II., pectus eius cruce pretiosissi-

Next

/
Thumbnails
Contents