Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
cium eucharisticum obtulit. Dein iuvenis adhuc sacerdos, cum magna in eo esset pietas, novitiorum magister constitutus est; quo in officio per octodecim annorum spatium non sine maximo confratrum emolumento desudavit. Iam vero de gradu in gradum elevatus, nunc animarum curae in monasterii parochia admotus, 1748, nunc sugg'estum Dominicis diebus ibidem conscendere iussus, nunc munere subprioris et parochi decoratus 1763, vota omnium semper superavit. Divinae vero providentiae consilio ad maiora fuit destinatus. Canonica ergo electione die 7. Mart. 1765 abbas constitutus et infulis pontificalibus die 8. Apr. eiusdem anni redimitus est. Itaque pater omnium factus, omnesque suos paterno amore complexus, nihil dulcius ducebat ac iucundius, quam fratrum in corona laudibus divinis die noctuque incumbere. Imprimis intentus ad honorem Omnipotentis, exstructis sex numero ecclesiis totidemque aedifieiis, in quibus saeerdotes habitarent, comparatisque multis rebus ad rem divinam et rite et magnifice perpetrandam necessariis, summa enisus est ope, ut illud s. p. n. Benedicti „ut in omnibus glorificetur Deus" ad effectum perdueeret. Sed quid iuvat templi Domini ex lapide constructi cura, si templum vivum negligatur? Nihil minus neglexit filios suos, ne vel unum ex iis perderet. Semper fratres ad Studium virtutis et s. regulae fidelem observantiam adhortabatur; attamen nullam virtutem commendavit, cui ipse prior luculentissima specimina non dederit. Itaque illud omni auro pretiosius testimonium ab eminentissimo cardinaliMigazzio obtinuit: „Apud Scotos sub Bennone abbate simul disciplinam monasticam et litterarum studia aeque florere." Animi cultura inter suos optime stabilita de temporali eorum emolumento quam maxime erat sollicitus. Longum est enarrare, quaecunque hac in re saluberrime gesserit. lit cetera silentio transeam, praedium in Ottakring, usibus Scotensium accommodatissimum, multos agros, vineas, silvas, prata comparavit. Quare non solum a fratribus singulariter diligebatur, sed propter insignem prudentiam suam in rebus quoque publicis magna erat auctoritate. In statuum inferioris Austriae deputatum a patriae patribus electo, amplissimus aperiebatur campus, quem intemerato animi candore decurreret. Cui muneri admotus omnia adeo ad salutem publicam principisque salutem retulit, ut huius senatus praeses palam edixerit: Si non Magni Gottvicensis et Bennonis Scotorum abbatum prudentia et dexteritate fulciretur, se negotiorum mole obrutum, oneri ferendo imparemfore. Insignis ilia Bennonis consiliorum integritás fugere non poterat Mariae Theresiae imperatricis obtutus, quae eum in rebus gravioris momenti semper consuluit eiusque consulta in insigne bonum jDatriae execution! demandavit. Maria quoque Anna, piissima Mariae Theresiae filia, archidux Austriae, eum adeo venerabatur, ut ex eius quasi ore penderet et eum adhortatorem sequeretur. Haec denique exacta iudicii ratio, animique intemerata fides illi Iosephi II., Romanorum imperatoris conciliavit aestimationem atque effecit, ut, cum de adunando sacratiori concilio ageretur, in quo causae pauperum et fundationum rationes essent discutiendae, eum huius congressus praesidem denominarit. Sed neque illud silentio est praetereundum, quod Iosephus II., pectus eius cruce pretiosissi-