Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Einschulungstabellen auf der Wiener Weltaus­stellung 1873. Angezeigt und in ihrer Bedeutung dargelegt in der Grazer Zeitung 1874, Nr. 21 und 22. Pelczmann Hieronymus Ioan­nes (de s. Monte Pannoniae), in Sza­kolcza com. Nitr. in Hungaria die i3. Maii 1783 natus, s. habitu die 5. Nov. i8o3 in­dutus, vota sollemnia die 5. Nov. 1804 emi­sit. 1806 —9 officio professons in gymn. Iaurin. functus, redux in s. inontem studiis s. theologiae vacavit, quibus absolutis die 2 5. Iul. 1813 sacerdotio initiatus est. I8I3 —1 81 8 professor Sopronii, 1818—21 Ginsii, 1821 —23 administrator parochiae in Aszó­fő, 1823—24 prior in abbatia de Bakony­bél, 1824— 33 orator a sacris in abbatia B. M. V. de Dömölk, i833 —^7 professor Tyr­naviae, ex eo autem spirituális Papae, ubi die 17. Oct. 1849 diein supremum obiit. Scrip s it : Sermo occasione natalis diei Augustissimi imperatoris et regis apóst. Francisci I. ab Hiero­nymo Peltzmann ad stúdiósam iuventutem in regio gymnasio Ginsiensi habitus. Pridie Idus Febr. 1819. Sopronii. Typis haeredum Siessianorum. 4° iI p. Penner Romanus Sebastianus (de s. Monte Pannoniae), Posonii eius­dem com. in Hungaria die 6. Oct. 1812 na­tus, habitu s. die 16. Sept. 1834 indutus, die i3. Aug. i838 vota sollemnia emisit. Abso­lutis in s. monte s. theologiae studiis, die 2 5. Ian. 1842 presbyter ordinatus est. An­no 1841—42 orator a sacris in s. monte, 1842 — 47 professor gymn. Papae, 1847 —49 administrator parochiae et bibliothecarius in abbatia de Tihany, 1849 —54 professor Comaromii, 1854 —58 Strig-onii, i858— 64 denuo Papae, 1864—66 administrator pa­rochiae in abbatia Bakonybél, 1866—70 in Ravazd, 1870—74 spirituális in abbatia B. M. V. de Dömölk, ex eo vero anno ibi­dem subprior. Scripsit: I. Szózat végvizsgálat napján, (i. e. Sermo ad iuvenes gymn.) In progr. gymn. Comarom. 1852—53. 4 0. p. 3—6. II. Erzabtei Martinsberg. (i. e. Archiabbatia de s. M. Pannoniae.) In progr, gymn, Strigon. 1857—58. 8°. p. 25—36. Persehl Amandus (Scotensis), Viennae in Austria die 16. Iun. 1706 natus et anno 1730 indutus, cum die i3.Apr. 1731 vota emisisset sollemnia primitiasque ce­lebrasset die 8. Iun. 1732, variis in locis cooperatorem egit et quidem in Kl. Engers­dorf et Eggendorf; dein reversus in ascete­rium 1739 ibidem curatus fuit, donee 1749 subprior usque ad annum 1763 et parochus ac postremo bibliothecarius est designa­tus, cui muneri diligentissime praestito die 26. Iul. 1789 immortuus est, professus iubi­laeus inde anno die i3. Apr. 1781 ac sacer­dos iubil. anno die 8. Iun. 1782 nec non to­tius capituli venerabilis senior. Per viginti fere annos continuos bibliothecarii mona­sterii ad Scotos munere functus, non solum magnam manuscriptorum copiam, quae in eadem bibliotheca sub 53, a. magnis ad­servantur voluminibus, comparavit, sed ipse quoque summo studio conscripsit: I. Paschalis II. et Lucius III. Papae diplo­matice illustrati. 1 vol. Fol. adserv. in bibliotheca Scotensi 52 a. 8. II. Alexander III. Papa historice et diplo­matice illustratus. I vol. gr. Fol. ads. in bibl. Scot. 52 a. 7. III. Epistolae domini Guiberti abbatis Gem­melacensis. 1 vol. Fol. in biblioth. Scot. 52 a. 11. Peternader Leo (Cremifanensis), antea Albertus, die 6. Nov. 1734 in urbe Tyrolensi Kitzbuechel natus, studia Cremi-

Next

/
Thumbnails
Contents