Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Artis musicae peritissimus in eaque summa inclustria versatus composuit : AchtGradualienfür fünfStimmen. i i.Haupt­vereinsgabe des Cäcilian. Vereines (pro 1879). Regensburg, bei Fr. Pustet, (i. e. Octo gradualia pro V vocibus. Opus primarium sodalibus socie­tatis Caecilianae pro 1879 distribuendum.) Ratis­bonae, apud Fr. Pustet. Osghian Georgius (Mechithari­sta), Constantinopoli die 25. Iul. 1802 na­tus, Viennae in Austria s. habitu die 21. Dec. 1817 indutus, die 6. Iun. 1819 vota emisit, et die 24. Oct. 1824 consecratus est presbyter. Opus eius unicum in ling, Neo-armena typis editum: I, *l|iMJunfili.p[tifll ifiuptll lj A jfh ||r»///>, i. e. História vitae Constantini Magni (I.) imperatoris. Viennae, typis Mechith. 1826. Ottmansky Hugo (Raigradien­sis), in vicino pago Telnicensi lucem aspe­xit 8. Mart, anno 1704. Iuvenis optimae in­dolis mittitur Brunam, ut rectoribus Iesuitis humaniora studia absolvat, quibus peractis vitám a saecularibus vanitatibus remotam, quam inde a pueritia adamaverat, in no­stro asceterio amplexus est anno 1725. No­vitiatu absoluto ad sollemnem votorum professionem admissus in PP. Thaddaeo Khinel et Procopio Knopp viros profes­sores in theologiae et philosophiae studio nactus est, qui eximiam scientiarum Cogni­tionen! pari cum disciplinae fervore et rno­rum candore coniungentes non poter^nt non instigare ad altiora iuvenem. Studiis absolutis Hugo presbyter ordinatur et in festo s. Placidi 1732 primitias célébrât. In humilitatis fundamentis, quae una cum sin­cera erga Deigenitricem Virg-inem vene­ratione mox inde ab ing'ressu suo, alte cordi infixerat, optime stabilitus, ostiarii munus , ' deinde catechistae in pagis et concionatoris festivalis vicino obedientiae pede suscepit ita, ut superiorum suorum plenum adeptus sit applausum. Anno 1744 parochusRaigradii factus, annuente praep. Mathaeo 1747 capellam B. M. V. in ecclesia monasteriali exstrui curavit. Quatuor annis post in prioris munus promotus, provin­ciám hunc 25. Sept. anno 1762 cum admini­stratura parochiae Ostrovaöicensis com­mutavit. Ad determinandum, quando illinc Hugo domum reversus sit, ut provisorem ageret, fontes nobis non suppeditant. Cer­tum vero, eum post obitum praep. Bona­venturae Pitter una cum prioratu t. t. vi­duatum asceterium nostrum administrasse (i5. Maii ad 17. lui. 1764) et post electio­nem Othmari praep. iterum parochum Ostrovaőicensem constitutum fuisse. Epi­stolarum commercium, quod inde usque ad finem dierum inter P. Hugonem et prae­positum erat, characterem viri, quem gar­rulorum calumniae frustra attrectaverant, praeclara luce fulgere facit. Semper enim decorem domus Dei diligens, statuis sanc­torum ecclesiam Ostrovaőicensem exorna­vit, paramenia procuravit, ludimagistrum pro Domaâovio precibus impetravit, ibique 1771 novam ecclesiam erigendam curavit, quae ipsius cura 14. Nov. eiusdem anni ad fastigium perducta, in festo s. Othmari benedicta fuerat. Paucos post menses P. Flugo, religiosi sinceri exemplar per mul­tos casus probatus, metam curriculi attigit 25. Apr. anno 1772 aetatis suae 68. Sunt eius duo apud nos adservati fa­sciculi manuscripti: I. Condones in festis sanctorum, cum notis historicis summi momenti ad ecclesiam Moraviae pertinentibus, idiomate Bohemico conscriptae.

Next

/
Thumbnails
Contents