Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

enim P. Adalbertus indefessam operám navabat colligendis tabulis fundationum, quaecunque asceterium B. M. V. ad Scotos Yiennae nec non parochias ei adiunctas spectabant. Scripsit: I. Tractatus, quo Veritas religionis christia­nae contra quoslibet eius impugnatores yindi­catur, p. i — 120. Septem deinde alia opuscula idem volumen complectitur : Op. I. Complectens quaestiones de Deo uno, p. 121—227. Op. 2. Tractatus de angelis in nucleum redactus, p. 227 — 251. Op. 3. Parerga scripturistica ad tract, de angelis, p. 252—267. Op. 4. Parerga dogma­tica de resurrectione carnis ad tract, de beatitu­dine, p. 268—291. Op. 5. Parerga de lege po­sitiva divina, p. 292—315. Op. 6. Assertiones theologicae de regulis fidei, p. 3 16—336. Op. 7. Propositiones de incarnationis mysterio, p. 337 —393. Omnia in I vol. 4 0. integum. scort. ads. in biblioth. monast. 51. g. 3. II. Tabularium Scotense. Continet cunctas inde ab anno 1209 usque ad annum 1782 ex­stantes ütteras fundatorias monast. K. M. V. ad Scotos Viennae. Adserv. in archivo monast. ad Scotos. Neundorfer loannes (Scotensis), Viennae in Austria natus est die 4. Oct. 1732. S. P. nostri Benedicti habitu cum indutus esset 175vota sollemnia emisit die i5.Nov. 1752. Paulo post primitias ce­lebratas die 1. Ian. 1756 cooperatorem eg*it in suburbano Gumpendorf, deindeque ad s. Udalricum ; unde in monasterium redux concionator festivalis et curatus ibidem est factus 1761 —65, ex quo curatus evasit pa­rochiae in suburbio Alsergrund 1760—66. Cum deinde concionator matutinus et qua­dragesimalis ad s. Udalricum, iterumque curatus in monasterio fuisset, 1770 per ali­quot menses parochi in domo pauperum officio functus, parochiam tandem suscepit in Gumpendorf, quam egregie administra­vit usque ad annum 1788. Tum vero cum ob pedum infirmitatem munus sibi deman­datum explere non posset, in monasterium reversus est ibidemque viribus fractis Deo sibique per aliquot tempus vivens, apo­plexia tactus, omnibus tarnen morientium sacramentis provisus obiit die 16. Mart, anni 1790, annos natus 5y. Typis edidit: Lobrede auf den seligen Simon de Roxas. (i. e. Oratio panegyrica in beatum Simeonen! habita.) Vorgetragen den 8. Iuni 1767. I vol. 8°. Viennae, 1767, typis Leop. Ioann. Kaliwoda. Nitzelberger Alfredus Aloisius (Scot ens is), Viennae in Austria vitae lu­men adiit die 25. Febr. i836. Gymnasii stu­dia cum partim in gymnasio academico partim ad Benedictino-Scotenses Viennae coluisset, ibidem s. habitu indutus est die 21. Sept. 1854. Probationis tempore elapso, cum vota sollemnia ritu die 29. Sept. 1857 nuncupasset intereaque theologiae in univ. Vindob. cursum consummasset, die 26. lui. 1859 sacerdotio initiatus Deo primam in­cruentam hostiam obtulit die 3i. Iuli eius­dem anni. Statim deinde ad docendi in c. r. gymnasio ad Scotos munus est desti­natus. Tentaminibus publicis die 8. Oct. 1 864 pro mathematicis nec non physicis ap­probatus, earundem disciplinarum actualis professor die 18. Ian. 1871 est desig*natus. Postquam ipse die 1. Maii 1866 societatem meteorologicam Vindob. cum aliis quam plurimis fundavit, multae aliae alius gene­ris et nominis societates Vindobonae, sive artibus et litteris amplificandis sunt insti­tutae, uti societas anthropologica nec non chemicophysicalica, sive ea curant et agunt, quae humanitatis videantur, eum in sociorum numerum susceperunt. Anno vero

Next

/
Thumbnails
Contents