Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
VIII. Kletba. (i. e. Execratio.) Brunae ut supra. 1875. 8°. 16Ó p. Apud nos sub Bn. 26747 b. IX. Dvë srdecka. (i. e. Duo corda.) Brunae ut supra. 1877. 1618 p. Apud nos sub Bn. 29047. X. Octavia. Brunae ibid. 1879. 154 p. 8°. Apud nos sub Bn. 29633. c) Ex lingua Germanica in Slavicam transtulit opus: lob novus. Zábav. biblioth. op. 59. a. 1880. d) Lingua Latina conscripsit varia poemata, imprimis: I. NobILI nostrae TrlaDI per asCensVM aLtarls ConlVblLantl {ad secunditias trium fratrum Raigradiensium Aloisii Skárka, Ignatii Sefcik et Augustini Gazda) in festo s. Rosarii pridie nouas Octobris 1867. Brunae, typis A. Snaidr. 1 867. 6 fol. in fol. Apud nos sub Bn. 23674. II. Concentus Musarum Raigradii dominica Palmarum, nonis Április 1868 in honorem m. rev. venerabilis ac doctiss. Patris Gregorii V°' ny et cBrunae, typis I. Snaidr. 1868. 10 fol. in fol. Apud nos sub Bn. 23939. e) Manuscripta eius prelum exspectantia sequentes sunt translationes: I. Thomae a Kempis, soliloquium animae, in idioma Slavicum. II. Eiusdem hortulus rosarum et vallis liliorum, in idem idioma. I Insuper conscripsit ad millenarium ordinis nostri „Zivot sv. Benedikta" (i. e. Vitam s. P. N. Benedicti), quod ceu op. 60 „Záb. bibi." editum 1880 est et in plures ephemerides idiomatis Slavici contulit. Neidlinger H e r m a n n u s (M e 11 i c e nsis), natus fuit Viennae 16. Febr. 1786 et habitu religioso indutus 1. Ian. 1806. Sollemnem professionem emisit 5. Febr. 1809, et sacerdos factus primam Deo hostiam obtulit 8. Oct. 1809. Fit deinde cooperator in parochiis Leobersdorf et Wullersdorf usque ad annum 181 1, quo professor syntaxeos in gymnasio Mellicensi vocatus est. Anno 18x7 vocatur director clericorum Mellicensium, qui in seminario episcopali doctrinis theologicis imbuebantur. Anno 1822 in vineam domini missus curam animarum variis in locis, quamdiu per vires licuit, gessit. Quibus fere exhaustis die 26. Aug. 1862 domum rediit et 25. Dec. 1864 placida morte exspiravit. Scripsit: I. Proben von den Leakeschen fünf Classen des Schrift-Neugriechischen, (i. e. Exempla quaedam de quinque classibus idiomatis Neo-Graecensis.) Göttingen, bei Christian Herbst. 18 16. 8°. II. Ideen über unsere Erasmische Aussprache des Altgriechischen, (i.e. De nostraVetero-Graecae linguae elocutione.) Wien, bei Phil. Jos. Schalbacher. 1818. 8°. Németh Guilelmus Michael (de s. Monte Pannoniae), in s. Martino com. Iaurin. in Hungaria die 25. Sept. 1843 natus, die 8. Sept. 1861 s. habitu indutus, vota sollemnia die 14. Apr. 1868 emisit, et absolutis in s. monte s. theologiae studiis eodem anno die 1. Aug. presbyter ordinatus est. 1868 — 72 professor gymn. Papae, 1872—79 Comaromii, ex eo officio directoris gymn. ibidem fungitur. Scripsit: I. A Pannonhalmára alapított sz. Ben. r. főapátsági székesegyház újjászületésének emlékére, (i. e. Carmen eleg. occasione consecrationis ecclesiae cathedr. archiabbatialis.) 1876. 2°. 3 p. II. Európa politikai és társadalmi állapota a 18. században, (i. e. De politica et sociali Európáé conditione saeculo XVIII.) In progr. gymn. Comarom. 1877/8. 8°. p. 3—24. Nesper Ernestus (BrevnovenoBraunensis), Lipae Bohemiae die 9. Ian. 1847 natus vota sollemnia Brevnovii pronuntiavit die 5. Dec. 1869. Sacerdos 1870 die 10. lui. ordinatus studiis philologicis in univ. Pragensi absolutis iniit munus docendi in gymnasio Braunensi. 40*