Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

capitularium Scotensium peregrinationem religionis causa ad s. Mariae imaginem in Mariazell suscepit, stipatus magna civium Vindobonensium multitudine; quod usque adhuc septimo quoque anno peragebatur. 1806 vero abbas eum parochiae in Campo Scotorum praefecit. Cum deinde 1811 a mense Aprili usque ad 19. Oct. parochiam in Eggendorf administrasse^ tandem pa­rochus factus est in Stammersdorf, cui mu­neri saluberrime per 18 annos gesto im­mortuus est 7. Iun. i83o. Typis edidit: I. Unverwerfliche Zeugnisse und Denkmäler für die Brauchbarkeit der Schriften der heiligen Väter mit Rücksicht auf den öffentlichen Reli­gionsunterricht. (i. e. Testimonia s. patrum in re­ligione publice tradenda adhibenda esse.) 1 vol. 8°. Viennae, 1795, typis I. Th. nob. de Trattner. II. Geistliche Betrachtungen über verschie­dene Wahrheiten des Heiles, (i. e. Meditationes de variis salutis quaestionibus.) I vol. 8°. Vien­nae, 1802, sumpt. Iosephi Riedl. III. Typis porro mandavit conciones diver­sas: Von den Pflichten der Gläubigen gegen die Priester. (Or. primit.) Viennae, 1797, typis I. Th. nob. de Trattner. -— Rede von den eingebildeten Hindernissen der gewissenhaften und christen­würdigen Verwendung der Gaben und Gnaden Gottes zur Heiligkeit und Seligkeit; am Feste des heiligen Leopold zu Klosterneuburg. Vien­nae, 1801, typis I. nob. de Trattner. — Ueber den Nutzen und Werth der Ordensgeistlichen, am Feste des heil. Vaters Benedictus. Viennae, 1802, apud loseph Riedl. — Von den Vorzügen Ma­riens. Gehalten am Festtage ihrer glorreichen Himmelfahrt. Viennae, 1804, typis I. Th. nob. de Trattner. — Lobrede auf die heil. Angela Merici, Stifterin der Gesellschaft der heil. Ursula. Vien­nae, 1808, typis Iosephi Tendier. Millwisch Augustinus (Admon­tensis), natione Stirus natus 10. Iul. i833, studiis in urbe patria absolutis Admontes vota emisit sollemnia 27. Maii i860 et pri­mo stetit ad aram 26. Iul. i860, ex quo an­no cura animarum occupatus in parochia s. Michaelis, Kallwang, Ardning et post­remo in Gaishorn pastorem agit indefes­sum, c. r. musei Vindobonensis pro artibus et industria fovenda correspondens, soc. ad artem christianam promovendam et soc. s. Caeciliae sodalis activus. I. Die Sonnwendfeier im Oberennsthal. (i. e. Sollemnitas brumalis.) Grazer Volksblatt, 1868. II. Ueber die Kirchenstühle, (i. e. De sedili­bus in ecclesiis.) Mit einer Kunstbeilage. Kirchen­schmuck, 1870. No. 8. III. Der in der Kirche zu Gröbming aufge­fundene Römerstein, (i. e. Lapis Romanus in ec­clesia Groeb.) Histor. Zeitschrift, Graz, 1870. IV. Anleitung zur Aufnahme von plastischen Ornamenten und Inschriften, (i. e, Acl delineanda ornamenta plastica et inscriptiones manuductio.) Kirchenschmuck, 1874. V. Der gothische Flügelaltar in Gröbming. (i. e. Ara in alae formám redacta Groebmingii.) Mit Kunstbeilage. Kirchenschmuck, 1876. No. IO. Mitter Wolfgangus (Sei tens ta di en­sis), Windischgarstii in oppido Austriae superioris die 26. Nov. 1708 natus. Studio­rum humaniorum curriculo partim in Sei­tenstadii partim Cremifani scholis absoluto die 8. Dec. 1778 ad vitae monasticae se conformavit normám et votis die 27. Nov. 1782 emissis sollemnibus. Anni sequentis die 8. Oct. Deo omnipotenti agnum imma­culatum obtulit. Variis et in monasterio et foris muneribus functus bibliothecae dein­de custos constitutus est ibique cum evol­vendis doctis voluminibus tum colligendis antiquis monumentisindefessam tanto cum fructu dedit operam, ut dignus haberetur, quem viri eruditissimi, in his Michael De­nis familiari epistolarum commercio sibi devincirent. Penuria sacerdotum invineam

Next

/
Thumbnails
Contents