Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

fecit, quam ut rem monasterii tunc tempo­ris valde miseram cito emergere curaret. Eminuit hac in re tanta sollicitudine talique industria, ut anno i833 turrim monasterii, quae anno 1820, fulmine petita, liquefactis campanis a summo usque ad imum perusta fuit, magnis sumptibus restitueret et quat­tuor novis campanis ditaret, atque ad de­flectendam perniciosam fulminis vim per­ticam ferream cuspide deaurata erigi cu­raret. Deflagratam etiam domum parochia­lem cum scholainLudweisrestituit etcom­plura alia in utilitatem monasterii fecit. Hie vir, memoria dignus, die 21. Ian. anni 1842 e vita discessit. Scripsit sequentia: I. Epicedion. Manibus dedicatum Reveren­dissimi, Perillustris ac Amplissimi Domini Domini Bertholdi Reisinger. Abbatis monasterii Alten­burgensis dignissimi, Sacrae Caes. Reg. Apost. Maj. Consiliarii nec non insignis Caes. Ord. s. Leopoldi Equitis. Viennae, typis Antonii Strauss. 1820. Fol. II. Succinctum Chronicon praecipuorum do­mus nostrae (i. e. Altenburgensis) momentorum e documentis tabuiarii nostri excerptum. Viennae, typis congregationis Mechitharisticae. 183g. 4 0. Meyer Geroldus II. (Princeps­abb. Murensis), in lucem editus est Lu­cernae die 13. Maii 1729, votis se Deo ob­tulit die 1 2. Oct. 1746, ordinem sacerdota­lem accepit die 20. Maii 1752. Relicto offi­cio professoris et bibliothecarii administra­vit egregius oeconomus bona monasterii in Dettingen. Die vero 19. Iun. 1776 prin­ceps abbas electus est rexitque ultra 33 an­nos. Vitam praesentem clausit die 14. Febr. 1 8 10. Ipse ingentem illam fabricam mona­sterii construxit, quae hodiedum conspici­tur, simulque permulta scripsit et scribi curavit, quae nunc in archiv. Argoviensi retinentur, uti e. gr. Schodeler, rerum Llel­veticarum história, et varia opera P. Mau­ritii van der Meer de monasteriis Seckin­gen, Katharinenthal et de congregationis Helveticae viris inlustribus. Praeterea e thesauro eruditionis suae complura in scriptis reliquit: I. Litterae familiares, quas dedit vel accepit. 4 vol. cum circ. 800 p. In archiv. Muro-Gries. II. Dispositio ad moribundorum sacramenta suseipienda; actus et exercitia ad beatam mortem obeund. 8°. 306 p. In bibl. Muro-Gries. Cod. 2. 44. III. Eruditiones, históriáé, fabulae, senten­tiae, dicta, facta, nova, vetera, iocosa, séria, mira, inaudita, urbana, rustica. Miscellania cum indice materiarum. 4 0. 406 p. Ibid. 2. 18. IV. Exhortationes 80 ad conventum Muren­sem, moniales Hermetis villae, ad novitios, neo­professos, 2 vol. 4 0. 570 p. Ibid. 2. 19, 20. V. Sermones ad populum in lingua verna­cula 52. Ibid. Cod. 1. 109. Inter hos invenitur sermo in primitiis fratris sui Germani postea ab­batis Rhenoviensis Bernardi III. MickLambertus (Scotensis),Vien­nae in Austria die 24. Iun. 1763 natus, cum die 28. Oct. 1780 adolescens septemdeeim annorum s. habitu esset indutus, absolutis sacrosanctae theologiae studiis catechetae in parochia monasterii munus subiit. Votis vero sollemniter nuneupatis die 29. Iun. 1 788 sacerdotio inauguratus est die 15. Aug. 1 788. Paulo post neomysta cooperator mis­sus est ad parochiam in Eggendorf in valle, unde mox in monasterium redux, curati et concionatoris matutini (1793 — 1800) officio functus est. Ad quod magisterio quoque novitiorum suseepto, cum idem conciona­tor dominicalis nec non festivalis et biblio­thecarius 1800 designatus esset, partes eas egregie sustinuit magnamque ex iis mu­I neribus laudem retulit. Anno 1804 primus 38*

Next

/
Thumbnails
Contents