Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

hoc opere dogma s. Eucharistiae corrobo­ret bis mille documentis minime dubiis, quae ex triginta vetustissimis liturgiis et sacramentariis diversarum nationum, ex quadraginta quinque conciliis, ex ducentis patribus et scriptoribus orthodoxis prio­rum duodecim ecclesiae saeculorum fideli­ter excerpta sunt. Duobus his documen­torum millibus insuper adiecit ducenta alia ex tribus sequentibus saeculis XIII, XIV et XV. Opus ita disposuit, ut pro quovis die totius anni praemitteret meditationem circa missae s. sacrificium aut euchari­stiam, adiung'eret loca probationis, et ad­deret preces ante et post missam. Totum opus constat duodecim voluminibus; in prima editione quinque priora tantum Vo­lumina typis San-Blasianis anno 1806 ex­pressa sunt; — proximus quippe instabat monasterii occasus — prima haec editio paucorum adsensum tulit: ita ferebat sae­culum. Cum autem opus per Herderum an­nis 1 853—55 altera editione, idque totum in lucem prodiret, plurimorum adsensum tulit, in Belgia et Italia furtim expressum typis, et versum in linguam Germanicam et Gallicam: ita iterum ferebat saeculum. — Anno 1807 e s. Blasio emigráns, deve­nit ad s. Paulum in Carinthiam, ubi die 3 1. Iul. 181 1 ex pectoris inflammatione pie in Domino obiit. Operis superius citati editio prima: I. Scutum fidei ad usus quotidianos sacerdo­tum. Cum permissu reverendissimi ordinarii. Ty­pis San-Blasianis, 1806. 8°. min. Pars I. A domi­nica I. Adventus usque ad diem I. Ianuarii. 395 p. Pars II. A I. die Ianuarii usque ad dorn. V. post Epiphaniam. 397 p. Pars III. A dominica V. post Epiphan. usque ad dom. I. Quadrages. 384 p. Pars IV. A dominica 1. Quadrages. usque ad diem s. Paschae. 400 p. Pars V. A die s. Pa­schae usque ad dom. intra Oct. Ascens. Dom. 383 p. Eiusdem operis editio altera: Scutum fidei ad usus quotidianos sacerdo­tum. Friburgi Brisgoviae sumtibus Herder 1853 ad 1855. 8°. min. Pars I. A dominica I. Adventus usque ad diem I. Ianuarii. 352 p. Pars II. A die I. Ianuarii usque ad dorn. V. post Epiphan. 343 p. Pars III. A dorn. V. post Epiphan. usque ad dom. I. Quadrages. 334 p. Pars IV. A dom. I. Quadrages. usque ad diem s. Paschae. 342 p. Pars V. A die s. Paschae usque ad dom. intra Oct. Ascens. Dom. 331 p. Pars VI. A dominica intra Oct. Ascens. Dom. usque ad dorn. IV. post. Pent. 333 p. Pars VII. A dorn. IV. post Pent, usque ad dorn. IX. 342 p. Pars VIII. Adom. IX. post Pent, usque ad dorn. XIV. post Pent. 322 p. Pars IX. A dorn. XIV. post Pent, usque ad dom. XIX. post Pent. 328. Pars X. A dorn. XIX. post Pent, usque ad dorn. XXIV. post Pent. 338 p. Pars XI. A dorn. XXIV. post Pent, usque ad dom. I. Advent. 345 p. Pars XII. Proprium Sanc­torum. Indices quatuor. 239 p. II. Duae missae de Requiem, genio et stricto stilo ecclesiae conscriptae. Manuscript. — Plura: Tantum ergo, eodem stilo ecclesiae concepta. Manuscript. III. Die beschämten Philosophen unserer Zeit durch die Philosophen des grauen Alter­thums. Etwas für Verstand und Herz. (i. e. De confusione philosophorum moderni aevi.) Ms. Borbély Cornelius Colomannus (de s. Monte Pannoniae), s. theologiae licentiatus, s. sedis consistor. archiabba­tialis adsessor, separat! archiabbatiae ter­ritorii decanus, societatis s. Trinitatis di­rector cet., Comaromii eiusdem com. in Hungaria die 26. Nov. i835 natus, s. habitu die 8. Sept. i852 indutus, vota sollemnia die 3o. Dec. i856 emisit. Absolutis in s. monte s. theologiae studiis, die 21. Dec. 1858 sacerdotio initiatus est. Ad annum i860 Viennae in instituto de s. Augustino no­minato studiis vacavit; tum i860 —61 So­4*

Next

/
Thumbnails
Contents