Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Mayer Leodegarius (Murensis), natus in oppido Sulz Alsatiae superioris 1686, in monasterio Murensi 1699 studiis operam dare incepit, 1704 s. habitu indutus post annum vota emisit et 1711 sacerdoti­bus adgregatus est. Omnibus fere mune­ribus in monasterio perfunctus est, sc. pro­fessoris, bibliothecarii, parochi in Hom­burg, magistri novitiorum, oeconomi apud Muros, archivarii et tandem 1740 —54 de­cani. Intercedente nuntio apostolico Pas­sionei postea S. R. E. cardinali, cum quo per totam vitam amicissimo foedere iunc­tus mansit, ad monasterium s. Germani Lutetiis Parisiorum missus est 1726, ut in Studium biblicum et liturgicum incumberet. Tamquam fructum huius studii edidit 1737 iam a Ziegelbauer (vol. III. p. 600) lauda­tam „Explicationem Caeremoniarum". De ipso referunt etiam, quod musices suo tem­pore peritissimus erat. Multa adhuc alia scripsit partim propria partim confratrum sub ipsius directione manu, quae memoria digna sunt. Obiit die 9. Apr. 1754. I. Archivium Murense, 32 vol. in fol. quo­rum 28 continent exempla omnium diplomatum, documentorum etc., 3 indices speciales, 1 indi­cem generalem seu repositorium, additis insigni­bus abbatum et conventualium. Nunc in archiv. Argoviensi. II. Compendium archivii Murensis, 3 vol. 1735, ad usum abbatum conscriptum. III. Annalium sive históriáé monasterii Mu­rensis continuatio 1693 —1751- 3 vol. in fol. ultra 2300 p. In archiv. Muro-Gries. IV. Relatio eorum, quae monasterium Mu­rense pro conservanda fide catholica praestitit. In archiv. Muro-Gries. A. I. 4. V. Epistolare ad usum abbatum pro missa pontificali. In sacristia Muro-Gries. VI. Falsi-bordoni ad usum chori Murensis a 4 voc. cum organo. In monast. Gries. VII. Relatio de translatione s. martyris Leontii, ap. Bolland. Acta Sanct. 15. Sept. Mayer Lucas (San-Blasianus), na­tus est in Gündelwangen in magno ducatu Badensi die 9. Ian. 1774; s. habitu indutus anno 1793; sollemniter professus die 22. Febr. 1795; sacerdos die 21. Sept. 1799. In paupertate natus, per dura et aspera gym­nasium et Friburgi studia philosophica absolvit, theologicis in divo Blasio abso­lutis, in gymnasio San-Blasiano professor, paucos numerabat discipulos. Ab anno 1800 erat professor linguae Graecae in gymnasio Constantiensi, et iuvenes stu­diosos cum auctoritate docendo et educan­do ducebat. Anno 1804 Constantia avoca­tus primum in Todtmos, quo plurimi reli­gionis causa peregrinabantur, dein in Ober­riedt animarum curae sese impendit. Coe­nobio s. Blasii exstincto, confratribus in Austriam emigrantibus noluit se adiun­gere, saepius quippe offensus; etiam prae­fecturam gymnasii San-Gallensis in Hel­vetia honeste sibi oblatam suscipere recu­savit; totus patriae victurus; in patria au­tem mox parochus in Nötgerswil, ab anno i8i3 parochiae in Gurt weil praefuit, ubi sua sorte contentus, felicem vitam agebat. Cum anno 1814 nosocomium militum ibi esset, anno 1817 parochiani dira fame et inopia laborarent, nulli labori parcens, so­latio et auxilio illis succurrebat, quantum valebat. Ceteroquin absque ulla ostenta­tione officia boni pastoris implebat, otium scientiis impendit. Diutius aegrotans de­mum die 18. Iun. 1821 tranquille et placide ex hac vita decessit, cum magno parochia­norum et vicinorum luctu. Theologiam in primis coluit practicam et pastoralem, et in archivo pastorali Constantiensi saepius

Next

/
Thumbnails
Contents