Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
duobus annis, cum munere catechetae et custodis musei nat. in monasterio fungeretur, incipit novas ephemerides èkola B. S. P. (schola s. Cordis Iesu) redigere et publicare, quibus anno 1870 addita est: „Zábavná bibliotheka" (bibliotheca amoena). Cuius redactio editioque cum in dies difficilior evasisset, missus est Brunam, ubi in domo Raigradiensi, apparatui typographico necessario vicinus hucusque munus redactoris obit. Eius calamo exarata sunt, quae et publicavit: a) In Skola B. S. P. quae ephemerides inserviunt praeprimis confraternitatibus: perpetuae adora tionis s. altaris sacramenti, s. Cordis Iesu ; apostolatus orationis et aliis ad vitam christianam et devotam spectantibus : I. Tractatus de praecipuis piis confraternitatibus adhuc vel vigentibus, vel iam oblitis in Moravia earumque brevis história. II. Tractatus varii de devotione erga s. Cor Iesu, B. M. V. et contemporanea eius história. III. História diversorum, sacris peregrinationibus celebrium locorum, IV. Succinctae Sanctorum vitae, considerationes, et alia ad confraternitatum directionem spectantia. b) In „Zábavná bibliotheka" (bibliotheca amoena) quae est collectio amoenae lectionis, ad modum Wisemanni „Fabiolae", respectu habito ad patriae históriám. Initio anni 187g editur iam opus 56; e quorum serie permulta a redactore correcta et non raro ad praefixum finem directa fuere. Mathon proprio Marte edidit : V. „Beniamina" seu vita in servitio carnis et mundi. Brunae, typ. Gul. Burkart 1870. 12°. 158 p. c) In „Casové listy" (epistolae opportunae) quorum finis est declaratio aevi nostri legum liberalium earumque in detrimentum ecclesiae summi momenti demonstratio — serie scripsit: VI. De talmudistis (iudaeis) in Austria. Brunae, Guliel. Burkart. 1866. 16 0. 32 p. — Quod opus, priusquam publicam in lucem ederetur, a regimine confiscatum est. d) Separatim edidit: VII. Sanctum rosarium. Brunae, typis Guliel. Burkart. 1867. 16 0. 32 p. Manuale sodalibus dedicatum cum illustrationibus. VIII. Via s. Crucis. Iuxta s. Leonardum a Portu Mauricio, cum illustr. IX. Vita s. Galli abbatis. Brunae, typis Guliel. Burkart. 1867. 24 0. 48 p. X. Annales s. Infantiae. Libelli septem. Brunae, Guliel. Burkart, anno 1871—78, in 24 0 ad 48 pag. XI. „De cruce s. P. Benedicti" eius origine et indulgentiis annexis, in lingua Boëmica, Germanica, Polonica et Russica. XII. Novissimo tempore suscepit redactionem calendarii Boëmo-moravici : „Moravan"; et in manuscripto complevit ac praelo praeparat opus, quod inscribitur: „Vita B. M. V. eiusque virginei sponsi Iosephi", tribus partibus constitutum : a) Vita ipsa, secundum ordinem naturae et gratiae. b) Honor ipsis attributus ab ecclesia per varias artes, festa et sollemnitates, s. ordines, confraternitates et sodalitates. c) Miraculosa prodigia patrata, beneficiaque misero humano generi praestita a Deipara eiusque sponso in locis s. peregrinationibus illustribus ubique terrarum, praeprimis autem in gente Slavorum, specialiter in regno s. Venceslai i. e. in Moraviae, Boëmiae, Silesiae et Lusatiae ditionibus. Pro èkola B. S. P. a P. Placido Mathon édita insuper fratres Raigradienses sequentes scripserunt tractatus: I. P. Zbroáek Marianus sub titulo : „S. patroni artificum" biographias ss. Maximi, Theodoti, Cononis, Crispini et Crispiniani, beatae Germanae Cousin, b. Bonavitae s. Lauri et Flori, s. Vannis, s. Diomedis, Nicolai de Flue, Peregrini, Eligii. II. P. Hlobil Petrus: „Vita D. N. Iesu Christi iuxta visiones Catharinae Emerich", translata in idioma Slavicum, et publicata in schola, partim adhuc in manuscripto.