Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
bedrängte Zeit und den preussischen Krieg betreffend. Linz, Münzer (o. J.) Fol. Nomen sibi comparavit Maurus comoedias et cantilenas sermone rusticoantiquo conscribendo componendoque, ex quibus ipso tum in vivis typis mandata est comoedia : X. Kurzweiliger Hochzeitvertrag zu Unterhaltung der Frau Maria Antonia, Erzherzogin von Oesterreich, Dauphine von Frankreich. Steyr, Menhardt. 1770. 16 0. 16 p. XI. Die Komödieprob. Steyr, Menhardt. 1776. 8° min. 36 p. Omnia quae in manuscripto quodam bibliothecae Lambacensis a fratre Mauri Petro Theophilo Lindemayr composito habentur denuo édita inveniuntur in libello : XII. Maurus Lindemayrs sämmtliche Dichtungen in obderennsischer Volksmundart. Herausgegeben von Pius Schmieder. Linz, Ebenhoech. 1875. 8° min. 418 p. Linder Fintanus (San-Blasianus). Natus est in Radolphszell in magno ducatu Badensi die 7. Mart. 1725; s. habitu indutus in divo Blasio; sollemniter professus die 8. Dec. 1744; sacerdotio initiatus die 23. Maii i85o. Inter togatos scholares s. Blasii a teneris educatus, praeter solita studia addiscendis linguis orientalibus ea industria et eo profectu se impendit, ut non solum iunioribus s. Blasii, sed et ex aliis ordinibus monasticis et coenobiis in conventum San-Blasianum ideo susceptis religiosis easdem tradiderit, qui deinde hoc linguarum Studium tamquam necessarium comparandae sacrae eruditionis subsidium alibi, in publicis etiam academiis propagarunt. In eorum usum grammaticam Hebraicam typis commisit, a methodi facilitate et soliditate multum laudatam, inque brevi lexico grammaticae addito — quod tunc temporis raro fiebat, etiam dialectos Arabicam, Syriacam et Aethiopicam comparavit. Iunioribus clericis s. Blasii philosophiam tradidit bis, et partem theologiae methodovalde succincta. Adiunctus deinde in Berau, et parochiae vicarius in Bernau et Grafenhausen, posteriori loco annis undecim consedit; modo honorificum officium praepositi in Bürglen sustinuit. Ibi, cura rei domesticae saeculari cuidam, qui ipsi hunc in finem adiunctus fuerat, potissimum relicta, lexicon magnum Llebraeo-rabbino-talmudicum, quod grammaticae secuturum adpromiserat, iam dudum inchoatum, ad finem deducere adlaboravit, ad vitae finem ipse citius properans. Ipsa obesi corporis moles morbi causa aut initium fuit, cui inopinato succubuit sexagenarius die 10. Maii 1785: opus coeptum manebat imperfectum. Prelo commisit: I. Opus grammaticum Ebraeum ad solidam sacrae linguae intelligentiam methodo analytica ducens. Ulmae, 1755. II. Lexicon Latino-ebraicum-rabbinico-thalmudicum. Manuscript (in archivo San-Paulano No. 96). III. Sonnenfelsii Lapis lydius cum opere grammatico Ebraeo P. Fintani Linder collisus, ac comminutus in Philebraeorum gratiam curante eiusdem operis auctore, academiae scientiarum Roboretanae membro. Ulmae, typis Wohler. 1 758. 121 p. 8°. Lintzmeyer Rupertus (Emautinus Montserratensis), Bohemus Pfesticensis, natus anno 17 14, baptizatus a P. Antonino Otecky ord. s, Benedicti Cladrubii professo et Pfesticensis residentiae administratore, professus anno 1737, primitias celebravit in patria sua Pfesticii anno 1740 comitante ipsum Hieronymo Cechner