Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
apud omnes summo honore habitus, quum anno i832 quintum praefecturae lustrum feliciter explevisset, undique ei congratulatum est. Eundem a litterarum amore nunquam recessisse, indicium est, quod ad ultimam usque vitám libros, qui praestantissimi ederentur, non solum comparavit sed etiam légit et relegit, dum visu valebat. Cum vero propter oculorum defectum legendo impar esset, hoc malum, licet gravissimum, animo tarn aequo tulit, ut ne verbulo quidem de eo conquestus sit. Interea die 5. Oct. i833, quinquagesimus dies anniversarius sacerdotii sui rediit, quo die, cum ipse propter caliginem oculorum sacra obire non posset, summa cum devotione sacrificio missae hunc in finem ab abbate celebratae interfuit et sacra synaxi refectus Nestoris annos aetati suae additurus videbatur. Die vero 28. Apr. 1834 cum cubitu surgere vellet, vehementi tussi et subita febri praepeditus die 2. Maii eiusdem anni hora post meridiem secunda sitiens, porrigenti poculum, quum bibisset „Valete", inquit, „amici" et mox sine ullo dolore spiritum creatori reddidit. Typis edidit: I. Beruhigungen beim Ausbruche des gegenwärtigen Krieges. (Concio ad placandos animos orto bello anno 1799.) Eine Predigt, gehalten bei Gelegenheit des zweiten Dankfestes, dass durch das Aufgeboth das Vaterland ist gerettet worden. Viennae, 1799, typis Antonii Pichler. II. Die Pflichten des Priesters, (i. e. Quae sacerdoti sint observanda, quomodoque se gerat.) Versio Germanica ex idiomate Franco-gallico. Herausgegeben von Christoph Bengel. 1 vol. 8°. Viennae, 1782, typis Sonnleithner. III. Des Herrn Abts Racine Kirchengeschichte. (i. e. Históriáé ecclesiasticae Racine abbatis in linguam Germanicam versio.) Nach der neuen, mit einigen Anmerkungen und Zusätzen vermehrten Ausgabe. 20 vol. 8°. 1. ed. Viennae, 1783, apud Ioannem David Hörling, typograph. 3. ed. 1790—96 ibid. Lidl Ildephonsus (a s. Petro Salisburgi), Styrus ex Rottenmann, natus 17. Apr. 1736, novitius 28. Aug. 1755, monachus professus 29. Aug. 1756, neomysta 22. Apr. 1759. Finitis studiis theologicis et iuridicis ex utroque iure examinatus et pro suprema laurea approbatus varia officia tum domestica, uti catechetae et praefecti scholae domesticae, repetitoris iuniorum in iure utroque, tum externa uti cooperatoris in Abtenau, professoris theologiae domestici in monasteriis ad s. Michaelem Burae et ad s. Vitum in Bavaria et vicarii parochiae in Dornbach subire iussus est. Anno 1778 6. Sept. suprema s. theologiae laurea deeoratus per 6 annos theologiam moralem et pastoralem in univ. Salisb. docuit. Obiit 2. Iul. 1808. Scripsit: I. Frage ob der Mönchsstand Gott gefällig und der Welt nützlich sei? Mit einem sichern Ja beantwortet wider die lieblosen Mönchsfeinde, (i. e. Estne utilis status religiosus mundo?) Sine loco et nomine 1 77 1. 8°. 259 p. II. Doctrina morális de restitutione publicae exercitationi exposita. Salisburgi, Mayr. 1779. 4°. 8 p. III. Assertiones theologicomorales de actuum humanorum natura eorumque in- et externa regula. Ibid. 1779. 4 0. 12 p. IV. Trauerrede auf Antonius, Abt zu Michaelbaiern. (Concio funebris.) Salzburg, Prodinger. 1783. Fol. 19 p. V. Wundersprüche unserer aufgeklärten Zeiten, (i. e. Edicta miraculosa moderni aevi.) Gedruckt mit pressfreiheitlichen Schriften. Sine nomine et loco. 1783. 8°. 38 p. VI. Lob- und Sittenrede am Festtage des hl. Augustin, Kirchenlehrers, (i. e. Concio festivalis in honorem s. Augustini.) Salzburg, 1783. 8°. 35*