Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

nio Argoviensi violenter clausa est. Tunc absente abbate in negotiis gerendis oeco­nomo adstitit. Post expulsionem e mona­sterio venit ad collegium Sarnense iterum­que in scholis docere incepit. Ast non diu rexit; casus tristissimus dilecti coenobii ipsi tam corde erat, ut vere dolore diruptus dici possit. Piissime obiit die 3. Ian. 1843. Scripsit: I. Diarium 1836—38, in Fol. 400 p. II. Acta capituli, quae pro história mona­sterii simul cum diario magni sunt pretii. In archiv. Muro-Gries. A. I. III. Kuhn Ioannes Ev. (Murensis), na­tus Waltenschvilae in Argovia, professio­nem monasticam emisit die 27. Dec. 1820, et sacerdos inauguratus est die 24. Aug. 1825. Per plures annos docuit in scholis Mu­rensibus et in collegio Sarnensi. Obiit Griesi die 29. Mart. i855. Archiv. Muro-Gries. conservât eius: Diaria a suppressione monasterii Murensis 1841 usque 1845, quae conscribendae históriáé illius temporis inserviunt. 8°. I02 p. Kumbli Hieronymus (Murensis), natus Solodori in Helvetia die 1. Maii 1732, vota religiosa emisit die 21. Ian. 1751, sa­cerdotalem ordinem accepit die 21. Sept. 1755. In scientiis theologicis bene versatus per plures annos iuvenes instruxit, postea munus oeconomi in monasterio ei collatum est. Claruit morum integritate modoque vivendi ascetico. Ex hac vita emigravit die 23. Sept. 1790. Unum opus scriptum superest: Betrachtungen über die vornehmsten Pflich­ten des Klosterstandes sammt einer Erklärung des Kirchengesanges vom heil. Geiste, nach dem Franz. des P. Morel, Congr. s. Mauri, (i. e. Con­siderationes de officiis superiorum coenobii.) 4 0. 229 p., in bibl. Muro-Gries. Cod. 10. 116. Kummerer Rupertus (San-Pau­lanus). Natus est in Bruck in Bavaria die 6. Mártii 1 835; s. habitu indutus die 24. Aug". 1857 sollemniter professus die 1. Apr. 1862; sacerdos ordinatus die 3i. Iul. 1862. Studio theologiae in episcopali instituto Clagenfurtensi vacabat usque ad annum 1862, anno sequenti in monasterio s. Pauli ad munus docendi publicum privatim se parabat, ab anno i863 usque ad annum 1866 in univ. Vindob. philologiae Graecae et Latinae operam dedit tam eminenti et celeri progressu, ut inter alumnos seminarii philologici susceptus fuerit. In examine eminenter approbatus professor in variis gymnasiis docebat; usque ad annum 1867 in gymnasio San-Paulano, dein gymna­siis Clagenfurtensi, Pettoviensi in Stiria, Linciensi in Austria, Brunensi in Moravia litteras Graecas et Latinas explanabat et explanat ea ratione, quae tum iuvenibus studiosis tum gymnasiorum praepositis ad­modum probatur. Sequuntur eius scripta typis impressa : I. Ueber den Gebrauch des Plurals statt des Singulars bei Sophokles und Euripides, (i. e. De usu plurális loco singularis Sophoclis et Euri­pidis.) Programm des k. k. Gymnasiums zu Kla­genfurt am Schlüsse des Studienjahres 1869, p. i —23 ; und am Schlüsse des Studienjahres 1870, p. I — 21. 8°. II. Ueber das Schuldbewusstsein des So­phokleischen Oedipus auf Kolonos. (i. e. Oedipus sui delicti conscius.) Programm des III. Jahres­berichtes des steiermärkischen Realgymnasiums in Pettau. 1872. p. I —24. 8°. Selbstverlag des Realgymnasiums. Gedruckt in Graz bei Leykam. III. Zum Gebrauche des griechischen Con­junctiv, insbesondere des Conjunctiv-Aorist. (i. e. De usu coniunctivi Graeci etc.) Programm des k. k. Staatsgymnasiums zu Brünn für das Schuljahr 1 8 7 6. p. i — 1 9.8°. Druck von C. Winiker in Brünn.

Next

/
Thumbnails
Contents