Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Kristiány Pius Paulus (de s. Mon­te Pannoniae), die 28. Febr. 1801 Albae­Regiae eiusdem com. in Hungaria natus, die i5. Oct. 1818 s. habitu indutus, vota sollemnia die 19. Oct. 1822 emisit. 1822— 1824 officio professoris Ginsii functus re­dux in s. montem studiis s. theologiae va­cavit, quibus absolutis die 7. Aug. 1828 sa­cerdotio initiatus est. 1828 —36 professor gymn. Ginsii, i836 — 46 Comaromii, ab anno 1846 vero administrator bonorum in abba­tia de Tihany, ubi die 9. Nov. 1863 vita cessit. Scripsit: I. Hála-szó, méltóságos Náclasdi Gróf Ná­dasdy Leopold Ur Komárom megye főispányához és nagylelkű nejéhez Forray Iulia asszony csillag­keresztes dámához 1839. május 2-kán. (i. e. Car­men gratias ágens comiti Nádasdy et uxori eius Iuliae Forray.) Komáromban. Weinmüller Fran­cziska. 4 0. 6 p. II. Alia carmina occasionalia, dissertationes cet. in script, period. „Religio és nevelés" cet.; ex quibus versionem hymnorum „Lauda Sion" et „Stabat mater" in linguam Hung, memoramus. (V. Religio és nevelés, 1841. I. 78 et 143 p.) Kröll Godefridus (a s. Petro Sa­lisburgi), natus in Oberzell dioecesisPas­saviensis 24. Ian. 1682, musis humanioribus operam navavit Passavii, studia vero phi­losophica absolvit in Athenaeo Benedictino Salipoli. Anno 1700 27. Nov. tirocinium monasticum ingressus, 1701 3o. Nov. votis sollemnibus emissis, neomysta 19. Mart. 1705 ad aram stetit. Exin pro sua pruden­tia ad omnia fere monasterii officia appli­catus, utpote custodis ecclesiae, oeconomi, cancellariae praefecti, novitiorum et cleri­corum magistri, prioris claustralis et con­fessarii monialium o. s. B. in Nonnberg. Praeterea pro insignis ingenii sui docu­ments 1708 20. Iun. suprema theologiae laurea decoratus anno 17 14 in aima univer­sitate Salisburgensi primum controversias fidei docere coepit, a quibus post biennium ad exponendam s. scripturam transivit, quam cathedram anno 1733 resignavit su­perioris in monte Mariano-Plainensi munus suscepturus. Demum abbas ad s. Petri electus 1741 26. Oct., monasterio praefuit usque 26. Maii 1753, quo obiit. Scripsit: Monotessarum evangelicum sive história evangelica ex quatuor evangelistis in unum vo­lumen collecta ac mysteria evangelica litteraliter et mystice explanans. Tractatus I et II usque ad nativitatem Domini. Salisburgi, Mayr, 1725. 4 0. 429 p. Tractatus III usque ad baptismum. Ibid. 1728. 4°. 368 p. Editio II Augustae Vind. Wolf, 1759. Fol. Kronecker Guntherus (Cremifa­nensis), antea Paulus, in parochia Fischl­ham die 27. Ian. i8o3 natus studia Cremi­fani confecit; exacto tirocinii anno Lincium ad studia theologica digressus, votorum emissione die 21. Sept. i83o ordini sese et monasterio obstrinxit', die 3. lui. i83i sa­cerdos inauguratus. I83I —35 in Eberstall­zell, i836 — 40 in Thalheim cooperator, ab anno 1841 rationum monasterii praefectus simulque chori musici director obiit die 14. Aug. 1847. Artis musicae amantissimus et peri­tissimus ad sollemnes sacerdotii sui primi­tias cantum liturgicum ipse composuit, praeterea sequentes compositiones eius ex­tant : I. Missa in B, ad sollemnitatem nominis P. Bedae Plank, 1827. II. Graduale (Amavit eum), 1827. III. Graduale (Ecce nunc benedicite Domi­num), 1831. IV. Offertoria pro dominicis Adventus, 1832. V. Libera (duo chori), 1832. '

Next

/
Thumbnails
Contents