Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

vota sollemnia die 23. Mart. 1826 emisit et absolutis in s. monte s. theologiae studiis die 2 6. Aug. 1827 sacerdotio initiatus est. 1827— 29 professor apud alumnos s. ordi­nis in s. monte, 1829 —32 Posonii in acade­mia professor doctrinae relig'ionis, I832 — i85o vero philosophiae, 1850 —64 idem in s. monte, 1864—70 autem ibidem vicarius archiabbatis in spiritualibus et auditor cau­sarum generalis, quo anno die 16. Mart, pie in Domino obdormivit. Scripsit: i. Szeretet és barátság, {i. e. Amor et ami­citia.) In script, period.: „Felső Magyarországi Minerva" 1831. 8°. p. 290—297. II. Eszmélkedés a világról, (i. e. Meditatio de mundo.) Ibid. p. 545-—554. 8°. III. Eszmélkedés a boldogságról, (i. e. Me­ditatio de beatitudine.) Ibid. 1832. p. 531—543. IV. Esz és philosophia. (i. e. Ratio et phi­losophia.) Ibid. p. 81—96. V. Értelmi érzelem, (i. e. De sensu intel­lectuali.) Ibid. 1834. p. 115 —131. VI. Esz és szív. (i. e. Mens et cor.) Ibid. p. 383—402. VII. Mi gyönyörködtet? (i. e. Quid delectat?) Ibid. 1835. P- 1— 2 2­VIII. Némely izlési és lélektani tünemények, (i. e. Phaenomena quaedam aesthetica et psycho­logica.) Ibid. p. 112—133. IX. Ember és állat. (i. e. Homo et animal.) Ibid. 1836. p. 206—226. Koffler Othmarus (Scotensis), Viennae in Austria natus est die 9. Ian. anno 174Ó. Annos natus 17 s. habitu in­dutus est die i3. Nov. 1763 nec non die i3. Nov. 1764 vota emisit sollemnia. Qui cum post primitias die 5. Mart. 1769 cele­bratas initio matutini in monasterio con­cionatoris officio per undecim annos esset functus ibidemque supplentem quoque egisset cooperatorem, 1781—82 coopera­tor fuit ad s. Udalricum in reg. urb. VII., unde redux in monasterium munus obiit curati et concionatoris ordinarii in paro­chiali ecclesia B. M. V. Anno vero 1793 j prior idemque parochus in monasterio est designatus, quae munera religiose gessit, non tamen neglecto concionatoris officio, cum evangelium summo cum studio et fervore per 27 annos praedicare non de­sisteret. Quodque egit usque ad diem 4. Febr. 1804, quo die parochus factus est in Waitzendorf ; 1807 vero parochiam su­scepit in Breitenlee et 1808 in Martins­dorf. Cum vero ibi saepius atque saepius esset tactus apoplexia, tandem ob debili­tatem suam et senectutem 1814 in mona­sterium rediit, ubi valetudinis suae curam gerebat. Viribus fractis ei contigit, ut 1819 sacerdotii sui iubilaeum celebrarit. Idem professus quoque iubilaeus et conventua­1 lis senior pie in Domino obdormivit die 6. Oct. 1823 annos natus fere 78. Typis edidit conciones très: I. Lob- und Sittenrede von der Grösse und dem Nutzen der priesterlichen Würde, (i. e. De dignitate sacerdotali.) 1 vol. 8°. Viennae, 1771, typis Leop. Ioann. Kaliwoda. II. Lobrede auf das Gnadenbild Maria vom guten Rathe. 1 vol. 8°. Viennae 1776, typis Ioann. los. Iahn. III. Predigt von dem Falle des ludas. Vor­getragen den 20. Hornung 1793. l vol. 8°. Vien­nae, 1793, apud Ioann. B. Hoffer. Kogler Erhardus (Admontensis). Gresten in Austria Erhardum dedit mun­do 16. Ian. 1745, qui Admontes stabilitus 18. Sept. 1763, primamDeo obtulit hostiam 27. Dec. 1767. Concionator eg'regius et re­genschori constitutus eodem tempore con­fraternitati s. Rosarii praeerat, donee in curam animarum missus in Gaishorn, Wild-

Next

/
Thumbnails
Contents