Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
otium nactus, scriptioni vacavit. Ob aetatem ingravescentem non ausus est sequi abbatem Bertholdum anno 1807 in Austriam emigrantem, in patria remanens die 1 6. Aug. 1812 pie obiit nonagenarius. Sequuntur eius opera manuscripta, quae in archivo San-Paulano adservantur: I. Geschichte von St. Blasien, (i. e. História San-Blasiana.) 4 0. cont. pag. 215, Archiv No. 34. II. Gesta abbatum principum monasterii et congregationis divi Blasii in nigra silva in compendium redacta et observationibus illustrata, anno 1785. Unum volumen in folio, continet paginas 398. Adnexa est appendix, exhibens patres San-Blasianos, pietate, scientia et scriptis, officiis et rebus bene gestis prae ceteris inlustres ab anno 1 611 usque 1759, quae appendix habet folia 29. Archiv No. 203. III. Gesta Martini II. principis abbatis ad s. Blasium post eius obitum memoriae et gratitudinis ergo conscripta anno Domini 1793. Unum volumen in folio, continet paginas 147, Archiv No. 151. IV. Necrologium San-Blasianum bis saeculare 1597—1785, continuatum ab anno 1786— 1800. Unum volumen in folio, continet folia 137, Archiv No. 123. V. Tractatus de disciplina monastica SanBlasiana. Tria volumina in folio; I. vol. continet pag. 210, II. vol. continet pag. 753, HI. vol. continet pag. 144, Archiv No. 223. Keusch Rupertus (Muro-Gries ens is), lucem adspexit Bosvilae in Argovia Plelvetiae die 23. Mart. 1845, monasterium Griesense ingressus vota emisit die 3. Ian. 1868 et sacerdotium inivit die 8. Maii 1870. Antea lector et director capellae abiit 1872 in Helvetiam ibique docet in scholis collegii Sarnensis simulque munus subpraefecti in convictu administrai. Edidit: I. Notwendigkeit des Glaubens und der Religion für Wissenschaft und Kunst, (i. e. Fidei et religionis necessaria cum scientia et arte coniunctio.) Programm der Lehranstalt in Sarnen. vSarnen, ap. I. Müller, 1876. 4 0. 22 p. II. Bengalische Beleuchtung von Sigfrid Abts Aufruhr im Freiamt vom Januar 1841. (Spectat ad históriám monasterii Murensis.) Schwyz, ap. Bürgler Roemer 1875. 8°. 144 p. Khinell Thaddaeus P. (Raigradiensis), Prostannae in Moravia anno 1699 17. Apr. natus, anno 1716 Raigradium venit, et 21. Oct. monachum hicce induit. Post peractum novitiatus annum capitulariter a venerabili conventu susceptus, in manus praep. Antonii Pirmi professus est, 21. Nov. 1718. Die i5. Apr. 1724 sabbato sancto Olomucii in ecclesia s. Annae a Francisco comité Braida ep. Hipponensi, suffraganeo Olomuc. presbyter ordinatus fuit, et Calendis Maiis eiusdem anni primitias celebravit. Anno 1726 philosophiam clericos domi edocuit, 1730 vero theologiam, iuvenes optimae indolis ordinique summo decore servientes inter suos numerans alumnos, ut P. Richardum Schaller etc., duodecim novitios educavit, quorum ultimus praep. Othmarus Conrad fuit. Ob praeclara vitae gesta 1731 subprior domus factus, cum studiis domesticis ad tempus occlusis, nihil negotii haberet, per duo fere lustra sedulo curae animarum operam navavit, studia ut adamatam Rachelem nunquam non amplexurus. Redux Praga a capitulo provinciali ordinis prior constituitur, tum ad tempus inspector Nigrofani, demum Raigradii provisor et primus archivarius summa, qua semper fruebatur, conventus et praepositi fiducia non indignus. Sicce contemplativam semper cum activa agendi ratione coniungens morti cessit vir optimae memoriae et meritorum plenus 11. Mart. 1753.