Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

otium nactus, scriptioni vacavit. Ob aeta­tem ingravescentem non ausus est sequi abbatem Bertholdum anno 1807 in Au­striam emigrantem, in patria remanens die 1 6. Aug. 1812 pie obiit nonagenarius. Sequuntur eius opera manuscripta, quae in archivo San-Paulano adservantur: I. Geschichte von St. Blasien, (i. e. História San-Blasiana.) 4 0. cont. pag. 215, Archiv No. 34. II. Gesta abbatum principum monasterii et congregationis divi Blasii in nigra silva in com­pendium redacta et observationibus illustrata, anno 1785. Unum volumen in folio, continet pa­ginas 398. Adnexa est appendix, exhibens patres San-Blasianos, pietate, scientia et scriptis, offi­ciis et rebus bene gestis prae ceteris inlustres ab anno 1 611 usque 1759, quae appendix habet folia 29. Archiv No. 203. III. Gesta Martini II. principis abbatis ad s. Blasium post eius obitum memoriae et grati­tudinis ergo conscripta anno Domini 1793. Unum volumen in folio, continet paginas 147, Archiv No. 151. IV. Necrologium San-Blasianum bis saecu­lare 1597—1785, continuatum ab anno 1786— 1800. Unum volumen in folio, continet folia 137, Archiv No. 123. V. Tractatus de disciplina monastica San­Blasiana. Tria volumina in folio; I. vol. continet pag. 210, II. vol. continet pag. 753, HI. vol. con­tinet pag. 144, Archiv No. 223. Keusch Rupertus (Muro-Grie­s ens is), lucem adspexit Bosvilae in Argo­via Plelvetiae die 23. Mart. 1845, monaste­rium Griesense ingressus vota emisit die 3. Ian. 1868 et sacerdotium inivit die 8. Maii 1870. Antea lector et director capellae abiit 1872 in Helvetiam ibique docet in scholis collegii Sarnensis simulque munus sub­praefecti in convictu administrai. Edidit: I. Notwendigkeit des Glaubens und der Religion für Wissenschaft und Kunst, (i. e. Fidei et religionis necessaria cum scientia et arte con­iunctio.) Programm der Lehranstalt in Sarnen. vSarnen, ap. I. Müller, 1876. 4 0. 22 p. II. Bengalische Beleuchtung von Sigfrid Abts Aufruhr im Freiamt vom Januar 1841. (Spectat ad históriám monasterii Murensis.) Schwyz, ap. Bürgler Roemer 1875. 8°. 144 p. Khinell Thaddaeus P. (Raigra­diensis), Prostannae in Moravia anno 1699 17. Apr. natus, anno 1716 Raigradium venit, et 21. Oct. monachum hicce induit. Post peractum novitiatus annum capitula­riter a venerabili conventu susceptus, in manus praep. Antonii Pirmi professus est, 21. Nov. 1718. Die i5. Apr. 1724 sabbato sancto Olomucii in ecclesia s. Annae a Francisco comité Braida ep. Hipponensi, suffraganeo Olomuc. presbyter ordinatus fuit, et Calendis Maiis eiusdem anni primi­tias celebravit. Anno 1726 philosophiam clericos domi edocuit, 1730 vero theologiam, iuvenes optimae indolis ordinique summo decore servientes inter suos numerans alumnos, ut P. Richardum Schaller etc., duodecim novitios educavit, quorum ulti­mus praep. Othmarus Conrad fuit. Ob praeclara vitae gesta 1731 subprior domus factus, cum studiis domesticis ad tempus occlusis, nihil negotii haberet, per duo fere lustra sedulo curae animarum operam na­vavit, studia ut adamatam Rachelem nun­quam non amplexurus. Redux Praga a capitulo provinciali ordinis prior constitui­tur, tum ad tempus inspector Nigrofani, demum Raigradii provisor et primus archi­varius summa, qua semper fruebatur, con­ventus et praepositi fiducia non indignus. Sicce contemplativam semper cum activa agendi ratione coniungens morti cessit vir optimae memoriae et meritorum plenus 11. Mart. 1753.

Next

/
Thumbnails
Contents